monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1 > 8
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA VII. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Ioannis praefecti uxorem commendat. <<<     >>> EPISTOLA IX. AD IOANNEM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Basilio Capuano antistiti, pro Cethego et Flora, auri libras decem per Maximum solvat.

EPISTOLA VIII. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Se contristatum valde, quod monialem e monasterio iterum abductam revocare neglexerit. Ut vel nunc id praestet impense hortatur.

1 Gregorius Mariniano episcopo Ravennae.
2 Si latoris praesentium Stephani viri clarissimi querela veritate subsistit, omnino nos fraternitas vestra contristatos intelligat, cur tam pigra vel deses exstiterit, ut ante ad nos facti pravitas quam correctio perveniret.
3 Questus itaque est quod cognatam eius, cui aliquando Petrus quidam nequissimus diabolico instinctu de monasterio exire suaserat, atque a Gratioso notario nostro fuerat mutato habitu unde exierat revocata, nequissimus vir iniqua suasione de monasterio rursus eiiciens, apud se nuncusque impudice retineat.
4 Ex qua re valde nos sicut diximus, tua desidia contristavit, cur necdum in monasterium revocata sit ac retrusa.
5 Vel nunc ergo propositi tui consideratio et zelus te castitatis accendat id summopere modis quibus potueris studere, ut asperitatem quam de tantae iniquitatis perpetratione concepimus, eius citius valeas correctione mollire.
6 Nam et Vitali defensori praecipimus ut vobis hac in causa solatiari non differat.
7 Sed quia memoratus Petrus ab homine filii nostri magnifici Philoxeni dicitur defensari, apud eum vobis cum omni studio et charitate instanter agendum est, ut eam sine aliqua faciat dilatione restitui, quem credimus hoc, quia bonus omnino vir esse dicitur, sine mora facturum.
8 Quod si forte, quod non credimus, aliqua hoc fuerit excusatione dilatum, tunc etiam publice contestandus est.
9 Atque fraternitas nobis vestra renuntiet, ut exinde in urbem regiam scribamus, quatenus, quod fieri honeste negligitur, ea qua dignum est ultione plectatur.