monumenta.ch > Gregorius Magnus > 6
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA V. AD SAVINUM SUBDIACONUM. Moneat Mariam ut voluntatem patris sui tandem impleat; et relictas, tum libertis, tum ecclesiae sancti Georgii duas uncias substantiae, vel invita persolvat. <<<     >>> EPISTOLA VII. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Ioannis praefecti uxorem commendat.

EPISTOLA VI. AD THEODORUM CURATOREM. Ioannis praefecti uxorem commendat.

1 Gregorius Theodoro curatori.
2 Quamvis gloriae vestrae bonitas semel sibi commendatos nesciat oblivioni mandare, verumtamen scientes haec eadem iterata charissimum filium non onerose suscipere, scribere nos quae iamdudum scripsimus non piget.
3 Quia ergo Ioannes gloriosissimus filius noster, praefectus urbis ad deducendam huc coniugem suam latorem praesentium Ioannem clarissimum virum illic noscitur transmisisse, paterna dilectione salutantes, petimus ut quia memoratus gloriosissimus filius noster divisus hic consistere non potest, venienti coniugi ipsius gloriae vestrae sinceritas patrocinii sui opem ferat.
4 Et ut securius iter suum, Deo custodiente, peragere valeat ad Perusinam civitatem, militari eam solatio fulciri disponat, quatenus et antedictus gloriosus vir amplius patrociniis vestris sit deditus, et nos dulcissimae gloriae vestrae gratias referamus.