monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 73 > 30 > 124
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA CXXIII. AD VENANTIUM ET ITALICAM. Morbis afflictum ex suis ipsius molestiis atque ex generali totius orbis percussione, quae mundi finem proximum indicat, consolatur. <<<     >>> EPISTOLA CXXV. AD MAXIMUM SALONITANUM EPISCOPUM. Gratulatur de plena satisfactione. Pallium mittit. Quod eo significatur moribus exprimat. Cum Sabiniano episcopo, Honorato archidiacono, Massiano clerico, iam non ex odio sed ex charitate agat.

EPISTOLA CXXIV. AD DONELLUM EROGATOREM. Aegrum consolatur. Gaudet de militari roga illi denuo imposita. Quam exarchus mutuo acceperat pecuniam restituendam monet. Romanae civitati praecipua cura subveniat.

1 Gregorius Donello erogatori.
2 Epistolam gloriae vestrae plenam boni filii charitate suscepimus, ex qua quidem de molestia corporis vestri noster est animus contristatus.
3 De divina tamen miseratione confidimus quod qui vos miseram et deiectam diligere fecit Italiam, ipse vobis et corporis salutem restituat, et in aeterna retributione compenset.
4 De militari enim roga, quam vos contra voluntatem vestram principali significastis iussione iterum suscepisse, omnino sumus libenter complexi, scientes quia magnitudo vestra cautiori salubriorique provisione militari necessitati concurrat.
5 De sex vero centenariis qui in cimiliarchio Ravennatis Ecclesiae fuerant commendati, sicut vestra testatur epistola, ab excellentissimo exarcho in quotidiana militum praefectura sunt mutuati, qui ut hactenus minime restituantur cuius sit causa cognoscitis.
6 Quod enim scripsistis hoc praedicto filio nostro exarcho visum esse, ut quia pax ad conclusionem tenuit, de pecuniis hinc competentibus, primum ut rogam illarum partium faciatis, gloria vestra caute prospiciat si vel fieri debet, vel sit quoquo modo praesumendum; ut si praefectura illarum partium acceptas pecunias recuperare negligit, hae partes ob hoc periculum de militis nuditate sustineant.
7 Sed ii quibus mutuatae ipsae dicuntur pecuniae debent a mutuante constringi; quatenus, sicut noverunt, expensa centenaria ipsi restituant; et pecuniae quae sine erogantis non possunt tangi periculo, subtractae quibus debentur, admisso quod nobis imminet periculo, minime aliis dispergantur indebite.
8 Et haec quidem nos nec cum novo in causa viro, nec cum Romanarum partium ignaro agimus.
9 Cui quippe constat quod, si pax reparata minime fuerit, belli tempore, in his locis nisi solius divinae potentia maiestatis humanum non praevalet subvenire remedium.
10 Sciens ergo magnitudo vestra voluntatem dominorum principum, quanta cura de Romanae civitatis praecipue subventione sit provida, quod ex donis eorum evidenter agnoscitur, sed et partium istarum imminens periculum et civitatis, omnino curae tuae est cum pecuniis huc venire.
11 Quod si omissum fuerit, et adversi aliquid, quod non optamus, evenerit, neque apud Deum neque apud rerum dominos cuiuslibet obtentu personae vos excusare quoquo modo valeatis.
12 Romana enim civitas, peccatis nostris facientibus, diversis est attrita languoribus, ut nec qui in murorum custodia sint idonei persistant.