monumenta.ch > Gregorius Magnus > 119
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA CXVIII. AD VANTILONUM ET ARIGIUM. Hilarium commendat, ut illi suum patrocinium impendant. <<<     >>> EPISTOLA CXX. AD CLAUDIUM IN HISPANIIS. Eum laudat, ex virtutis fama sibi dilectum. Ut in luce veritatis atque coelestis patriae amore proficiat hortatur. Cyriacum abbatem et legatum suum commendat.

EPISTOLA CXIX. AD ASCLEPIADOTUM PATRICIUM. Hilarium commendat, ut eius patrocinium suscipiat.

1 Gregorius Asclepiadoto patricio in Galliis.
2 Qui terrenis regibus adhaerent, quantum eis praestandi locus conceditur, tanto debent in causis mercedis proniores existere, ut fructu boni operis et hic eorum quibus serviunt gratia perfruantur, et coelestis regni aulam introire postea mereantur.
3 Unde licet hoc diligere, et in hoc vos esse confidamus intentos; verumtamen quia paternum alloquium aliquid bonis mentibus semper addit, hortamur ut quoties congruum iuvandi tempus astiterit, nequaquam quod operandum vobis est differatis.
4 Nam qui fratrem luctu relevat, oppressum erigit, moerentem consolatur, ab illo sibi retribui, cui totum impendit, non dubitet, qui ait: Quod uni ex minimis istis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40).
5 Quia igitur Hilarius praesentium portitor, pro eo quod frustra contra se quorumdam perhibet inimicitias exarsisse, vestrae se tuitioni nostra petiit epistola commendari, certus quod, patrocinantibus vobis, cuiusquam contra rationem adversitas ei nocere non valeat, idcirco paterno gloriam vestram salutantes affectu, petimus ut favoris vestri gratia muniatur; et quod caeteris iusta petentibus indulgetis huic quoque pro nostra intercessione largius impendatis, atque eum contra aequitatem opprimi non sinatis, sed manum illi auxilii, ubi rationis ordo vocaverit, porrigatis; quatenus ad mercedem gloriae vestrae, et ipse in vobis quod omnino ardue quaesivit inveniat, et vos afflicto et humiliter supplicanti videamini, quod valde gloriosum est, subvenisse.