monumenta.ch > Gregorius Magnus > 117
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA CXVI. AD THEODERICUM ET THEODEBERTUM REGES FRANCORUM. Ut episcopo Taurinensi restituantur ipsius parochiae in regno Francorum sitae, in quibus ordinatus fuerat novus episcopus. <<<     >>> EPISTOLA CXVIII. AD VANTILONUM ET ARIGIUM. Hilarium commendat, ut illi suum patrocinium impendant.

EPISTOLA CXVII. AD BRUNICHILDEM REGINAM FRANCORUM. Hilarium commendat, ut illum tuitione sua protegat.

1 Gregorius Brunichildae reginae Francorum.
2 Cum in regni regimine virtus iustitia et potestas egeat aequitate, nec ad hoc alterum sine altero possit sufficere, quanto in vobis amore horum cura praefulgeat, ex hoc utique patenter ostenditur, dum turbas gentium laudabiliter gubernatis.
3 Quis ergo haec considerans de excellentiae vestrae bonitate diffidat, aut de impetratione sit dubius, quando illa a vobis quae subiectis vos libenter posse novit impendere duxerit postulanda? Lator itaque praesentium Hilarius, excellentiae vestrae famulus, nostra se interventione apud potestatem vestram aestimans adiuvari, commendationis nostrae sibi poposcit epistolas suffragari: certum tenens uberius, sicut caeteris conceditis, promereri, si nostra pro eo intercessio loqueretur.
4 Proinde paternae charitatis affectu salutationis persolventes alloquia, petimus ut quia quorumdam se perhibet nequitia adversitatibus laborare, excellentiae vestrae eum tuitio muniat; et ne contra rationem valeat praegravari, sua illum iussione tutum esse praecipiat; quatenus dum vobis iubentibus atque propitiis nullius adversitas iniuste et pro sola tantummodo voluntate locum habuerit, et nos de impetratis quae pro vestra magis mercede poscimus gratias referamus, et excellentiae vestrae beatus Petrus apostolorum princeps, quem in nobis, concedendo quae petimus, Christiana devotione veneramini, recompenset.