monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19 > 116
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA CXV. AD SYAGRIUM EPISCOPUM AUGUSTODUNENSEM. De parochiis episcopo Taurinensi subtractis, et episcopo in iisdem constituto, ut eas illi restituendas curet. <<<     >>> EPISTOLA CXVII. AD BRUNICHILDEM REGINAM FRANCORUM. Hilarium commendat, ut illum tuitione sua protegat.

EPISTOLA CXVI. AD THEODERICUM ET THEODEBERTUM REGES FRANCORUM. Ut episcopo Taurinensi restituantur ipsius parochiae in regno Francorum sitae, in quibus ordinatus fuerat novus episcopus.

1 Gregorius Theoderico et Theodeberto regibus Francorum.
2 Summum in regibus bonum est iustitiam colere, ac sua cuique iura servare et in subiectos non sinere quod potestatis est fieri, sed quod aequum est custodiri.
3 Quod quia vos et diligere et omnino confidimus studere, excellentiae vestrae indicare ea quae emendationem expetunt invitamur, ut per hoc et oppressis succurrere, et vobis mercedem acquirere nostris epistolis valeamus.
4 Fratrem itaque et coepiscopum nostrum Ursicinum, Taurinae civitatis antistitem, in parochiis suis quae intra regni vestri sunt terminum constitutae, grave omnino dicunt praeiudicium sustinere, adeo ut contra ecclesiasticam observantiam, contra sacerdotalem gravitatem, et contra sacrorum canonum definita, nullo eius exigente crimine, alter illic non metuerit episcopus ordinari.
5 Et quia parum visum est si illicitis non iungerentur illicita, etiam res Ecclesiae suae, ut fertur, ablatae sunt.
6 Quod si ita se veritas habet, quoniam intolerabile nimis est ut vi opprimeretur cui culpa non nocuit, praemisso paterna charitate salutationis alloquio, petimus ut quod excellentia vestra amore ecclesiasticae reverentiae et aequitatis contemplatione sponte potest impendere nostra studeat benignius intercessione concedere, et iustitiam illi, sicut de aequitatis eius bono confidimus, faciat in omnibus custodiri, atque patefacta veritate, et quod illicite actum est corrigi, et res ei violenter ablatas aequitate iubeat favente restitui.
7 Nec quod ad tempus ab hostibus eius Ecclesia detinetur, debet illi aliquid officere; sed hoc ad subveniendum Christianitatis vestrae magis magisque debet animos permovere, ut largitatis vestrae munere consolatus, captivitatis quam pertulit non possit damna sentire.
8 Pro utilitate ergo animae vestrae haec nostra apud vos exhortatio locum inveniat, ut ad mercedem vestram deiectionem ipsius porrecta manu iustitiae relevetis, quatenus per hoc quod aequitatem sacerdotibus custoditis, eorum precibus ante Dei semper oculos floreatis.