monumenta.ch > Gregorius Magnus > 111
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA CX. AD THEODERICUM ET THEODEBERTUM REGES FRANCORUM. Quod multi per simoniam ordinentur, tributa a praediis ecclesiasticis exigantur, ex laicis repente fiant episcopi. Synodum ad haec emendanda celebrari curent, statuantque ne Iudaeis Christiana mancipia habere liceat. <<<     >>> EPISTOLA CXII. AD DESIDERIUM EPISCOPUM GALLIAE. De pallio ipsius praedecessoribus concesso nihil in Ecclesiae Romanae scrinio reperiri. Mittat proinde, si quid in Ecclesiae suae chartis invenerit.

EPISTOLA CXI. AD VIRGILIUM EPISCOPUM ARELATENSEM. Confirmat privilegia per Vigilium papam Arelatensi monasterio concessa.

1 Gregorius Virgilio episcopo Arelatensi.
2 Cum piae desiderium voluntatis (Grat. 25, q. 2, c. 9), et laudandae devotionis intentio sacerdotalibus sit semper studiis adiuvanda, cura est sollicitudinis adhibenda, ut ea quae pro quiete monachorum religiosaeque conversationis fuerint ordinata, nec dissimulatio negligere, nec quaedam valeat praesumptio perturbare.
3 Sed sicut hoc quod ratio exigebat utiliter oportuit definiri, ita quod definitum est non debet violari.
4 Igitur gloriosae memoriae Childebertus, Francorum rex, catholicae religionis amore succensus, intra muros Arelatensis civitatis monasterium virorum, ut scripto reperimus, pro sua mercede constituens, quaedam ibidem pro habitantium sustentatione concessit.
5 Cuius ne voluntas unquam duceretur in irritum, et ea quae pro quiete monachorum disposita fuerant turbarentur, quaeque contulit in iura eiusdem monasterii, epistolis suis apostolica petiit auctoritate firmari: hoc quoque suae petitioni subiungens, ut eidem monasterio tam in dispositione rerum quam in ordinatione abbatis quaedam pariter privilegia largirentur.
6 Sciens quippe eam apostolicae sedi reverentiam a fidelibus exhiberi, ut quae eius fuissent decreto disposita nullius deinceps illicitae usurpationis molestia quaterentur.
7 Unde quia effectum et regia voluntas et res valde desiderata poscebat, a praedecessore nostro Vigilio, Romanae sedis antistite, ad praedecessorem vestrum Aurelium scripta transmissa sunt, ubi omnia quae amplectendae voluntatis studium deposcebat apostolicae auctoritatis libenter annisu firmata sunt, quia difficultatem pati non potuit huiusmodi res petita.
8 Sed ut fraternitas vestra quae fuerint tempore illo decreta cognoscat, antedicti praedecessoris nostri scripta his praevidimus scriptis adiungi.
9 Quibus lectione percursis, hortamur ut omnia sacerdotali, sicut decet, studio inviolata conserves, nihilque illic de indebitis, nihil permittas de illicitis irrogari, nec ea quadam patiaris usurpatione convelli.
10 Nam licet ea quae semel apostolicae sedis auctoritate sancita sunt nil egeant firmitatis, ex abundantia tamen cuncta quae pro huius rei quiete a praedecessore nostro statuta sunt nostra iterum auctoritate in omnibus roboramus.
11 Fraternitas ergo vestra ita se in custodiendis eis exhibeat, quatenus et omnem occasionem inquietudinis excludat, et aliis haec operari suadeat, dum se in custodienda defuncti piissima voluntate, sollicitam, ut decet, exhibuerit et devotam.