monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5 > 97
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XCVI. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Eosdem commendat quos supra. <<<     >>> EPISTOLA XCVIII. AD THEODORUM RAVENNAE CURATOREM. Pacis in eo studium laudat. Monet iuratam dolose ab Ariulfo pacem. Pactum ipse sua manu subscribere recusat. Augusti causam ad iustitiae leges finiendam. Moerentem consolatur Theodorum, ad quem mittere responsalem parat.

EPISTOLA XCVII. AD HABITATORES INSULAE CAPREAE. Gratulatur de imperturbato ecclesiasticae unitatis amore. Mariniano mandatum de constituendo illis episcopo schismatis inimico.

1 Gregorius habitatoribus Capreae insulae Istriae provinciae consistentibus.
2 Redemptor noster, Dei hominumque Mediator, conditionis humanae non immemor, sic imis summa coniungit, ut ipse in aeternitate permanens ita temporalia occulto instinctu pia consulens moderatione disponat, quatenus de eius manu antiquus hostis nullatenus rapiat quos ante saecula intra sinum matris Ecclesiae coadunandos esse praescivit.
3 Nam etsi quisquam eorum inter quos corporaliter degit, flatibus motus, ad tempus ut palmes titubet, radix tamen rectae fidei, quae ex occulto prodit.
4 divino iudicio virens manet, quae accepto tempore fructum de se ostentare valeat qui latebat.
5 Quod in vobis nunc ex desiderio vestro gestum esse superni respectus illustratione cognoscimus, qui, schismaticorum inter quos habitatis pertinaciam refutantes, coadunari ovili dominico mente promptissima ipsa rei operatione monstratis.
6 Quibus enim scissura displicet, sanos se velle esse testantur, et reprobantes errorem, ostenditis vos amare quod rectum est, vitare quod devium.
7 Hinc est quod nos et vestra dudum directa petitio, et latorum praesentium, responsalium vestrorum salubria postulantium laetificavit adventus, per quos significastis vos et devios reprobare gressus errantium, et rectum salutis iter quaerere, per quod, unitati vos sanctae Ecclesiae reformantes, ad retributionem bene operantium, qui intra eius sinum constituti sunt, debitam tenderetis.
8 Unde sic laudabilem vestraeque in aeternum animae profuturam voluntatem vestram cum omni gaudio sumus libenter amplexi; hoc cum Domini auxilio disponentes, ut si quidem episcopus quem vobis in vestra reformari petiveratis Ecclesia, a schismaticorum lapsu se segregans, Ecclesiae voluerit unitati coniungi, fratri et coepiscopo nostro Mariniano evidenter scripsimus qualiter petitionem vestram ex nostra auctoritate debeat confirmare.
9 Sin vero, quod optandum nobis non est, ab illorum se noluerit schismate separare, idem quomodo vestra Ecclesia proprium habere valeat sacerdotem, praedicto fratri et coepiscopo nostro scripsimus; quatenus in utroque et pia mentis vestrae devotio sortiatur effectum, et grex dominicus contra insidiantis inimici iacula sit securus.