monumenta.ch > Gregorius Turonensis > sectio 10 > 10 > 73
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXXII. AD CONSTANTINUM NARNIENSEM EPISCOPUM. Ecclesiae Interamnae iam Visitatori administrationem integram committit. <<<     >>> EPISTOLA LXXIV. AD DOMNELLUM EROGATOREM. Singularem testatur benevolentiam. Excusat quod, Castorio ad ipsum veniente, non scripserit.

EPISTOLA LXXIII. AD MAURENTIUM MAGISTRUM MILITUM. Theodosium abbatem commendat, ne gravius in murorum vigiliis affligatur.

1 Gregorius Maurentio magistro militum.
2 Filius noster Theodosius, abbas monasterii quod a Liberio quondam patricio in Campaniae partibus noscitur esse constructum, a nobis precibus impetravit ut eum cum congregatione sua vestrae deberemus gloriae commendare.
3 Asserit enim se in murorum vigiliis ultra vires suas vehementer affligi.
4 Petimus ergo gloriam vestram, ut, siquidem est possibile, de eodem per vos onere relevetur.
5 Si vero ex toto ut non fiat hoc est omnino difficile, vel ita illi ex nostra commendatione ipsum levigantes pondus sollicitudinis temperetis, ut dum in Dei laudibus liberior vacare voluerit, pro vobis, cuius opere ut levationem aliquam habeat factum est, securior valeat Dominum exorare, sed et nostram sibi apud gloriam vestram sentiat epistolam profuisse.