monumenta.ch > Gregorius Magnus > 69
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXVIII. AD EUSEBIUM THESSALONICENSEM, ETC. Neque Constantinopolitano episcopo oecum nici titulum sibi arroganti, ullo modo consentiant: neque in Synodo, si de rebus aliis agatur, statuta vetera sinant convelli. <<<     >>> EPISTOLA LXX. AD PASSIVUM FIRMANUM EPISCOPUM. Oratorium sancti Savini consecret.

EPISTOLA LXIX. AD MAURENTIUM MAGISTRUM MILITUM. Arguit quod Neapolitanum episcopum ea quae patroni civitatis erant usurpantem non cohibeat. Hortatur ne concessam per aliquot annos eleemosynam iam quasi debitum patiatur exigi. Neapolis privilegia et Prochytae insulae causas commendat.

1 Gregorius Maurentio magistro militum.
2 Valde mirati sumus ut vobis in Neapolitana civitate positis venire ad nos pro quibusdam causis Theodorus, vir memorandus, praesentium portitor, cogeretur, maxime dum in illa re se contra antiquum morem a fratre et coepiscopo nostro Fortunato queratur praeiudicium pertulisse, quam ad curam dispositionemque patroni civitatis eiusdem, gloria vestra teste, asserat sine dubio pertinere.
3 Quod si ita se res habet, omnino contristamur cur in eius vos defensione veritas non permovit, ut et libere quae esset ratio diceretis, et reservari quod longa sibi consuetudo iure vendicat faceretis.
4 Quia ergo grave nimis est contra veterem usum sacerdotes sibi quidquam arripere, unde in laicorum videntur actus incidere, praedicto fratri coepiscopoque nostro scribere quae nobis sunt visa curavimus, ipsorumque ad vos scriptorum exemplar transmisimus, ut ex eis quid debeat reservari quamcitius gloria vestra cognoscat.
5 Praeterea indicavit nobis supradictus portitor, Vectano qui comes fuit in Missinati castello, propterea quod eum nobilem fuisse noverat, et paupertate nimia laborabat, viginti urnas vini per duos annos de insula Prochyta, quae ei vicina erat, misericordiae intuitu se fuisse largitum, et nunc eas de eadem insula successorem ipsius tanquam debitas violenter exigere.
6 Et quoniam hoc ne de caetero tentari debeat, postulat prohiberi, gloria vestra curet addiscere.
7 Et si hoc quod queritur veritate subsistit, et haec ante consuetudo non fuit, huiusmodi gravamen iustitia suadente compescat, et studeat ut pietatis administratio in praefata insula onus praeiudicii non imponat.
8 Quia vero privilegia civitatis suae, vel causas insulae illius a nobis gloriae vestrae petit commendandas, hortamur ut vestram ei tuitionem impendere, servata aequitate, quocunque necesse fuerit debeatis, et si qua in re utilitas populi qui praeest contra rationis, sicut ait, ordinem praegravatur, imposita onera usque ad modum iustitiae vobis suffragantibus releventur, nec privilegia eorum quolibet modo calcentur; sed omnia quae usus antiquitatis statuit, in omnibus intemerata serventur.
9 Ita ergo in his gloria vestra se decenter exhibeat, ut et ipsa partes fovere iustitiae comprobetur, et hi qui commendati sunt bona nobis vestra quae de vobis cupimus semper audire renuntient.