monumenta.ch > Gregorius Magnus > 57
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LVI. AD FANTINUM. Candidum defensorem, Iamni Iudaei ex navis pretio debiti soluti chirographum restituere compellat. <<<     >>> EPISTOLA LVIII. AD MARTINUM SCHOLASTICUM. Se ab illo de episcoporum causis levius instructum sententiam proferre non posse. Agat cum Ioanne Syracusano episcopo.

EPISTOLA LVII. AD PRAEIECTAM ILLUSTREM. Gesta inter ipsam et Fantinum defensorem approbat.

1 Gregorius Praeiectae illustri.
2 Quoties in conventionibus quibusdam noster exspectatur assensus, ne in dubium veniant quae geruntur, ratio ea pro securitate partium debet habita solidare.
3 Proinde cognoscentes quid inter dilectionem tuam et Fantinum defensorem nostrum ac rectorem patrimonii partium Panormitanarum convenerit de portionibus tibi competentibus in Massalenas et Samanteria, in provincia Sicilia, territorio Panormitano, et domo in Panormitana civitate sita, quam Ecclesiae nostrae dudum titulo donationis obtuleras; nostrum in his accommodamus assensum, atque omnia sicuti inter vos gesta sunt, per huius tuitionis paginam confirmamus, nec quidquam eorum a nobis successoribusque nostris deduci in irritum profitemur, quia valde Ecclesiasticae est moderationi conveniens, ut quae ordinata fuerint vel decisa, nulla in posterum debeant refragatione turbari (Grat. 25, q. 2, c. 12).