monumenta.ch > Gregorius Magnus > 51
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA L. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Benenatum facinus abnegantem, Romam cum accusatore aliisve personis mittat. <<<     >>> EPISTOLA LII. AD SECUNDINUM. Scripta illius laudat, veritatem, charitatem atque humilitatem spirantia. Solitarios quasi monomachos ab antiquo hos e singularius impeti. Orientales Ecclesias uno sensu integram sancti Leonis et Chalcedonensis synodi fidem sequi. In defensores trium capitulorum invehitur. Epistolam Ibae definitioni sanctae synodi adversari probat. In certam animae originem; at illam originali peccato donec baptizetur certissime obstringi. Mittit imagines carumque legitimum usum exponit.

EPISTOLA LI. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Reliquum pecuniae pro castro construendo datae apud Benenatum perquirat, eamque in illud ipsum ex toto curet impendi.

1 Gregorius Anthemio subdiacono.
2 Pervenit ad nos quondam Benenatum Misenatem episcopum pro construendo illic castro solidos accepisse.
3 Et quia pars eorum solidorum apud eum dicitur remansisse, experientia tua subtili indagatione perquirat; et si quid manifeste de ipsis solidis cognoveris remansisse, comitatio comiti praedictae civitatis sub desuscepti illud pagina contradat, atque immineat ut in constructione eiusdem loci, sicut sunt dati, Deo adiuvante proficiant, quia ratio nulla permittit ut propriis cuiusquam usibus applicetur quod pro communi utilitate datum esse cognoscitur.