monumenta.ch > Lucanus > sectio 794 > bavPal.lat.1448.189 > 49
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XLVIII. AD PAULINUM TAURENSEM EPISCOPUM, ETC. Regium una cum Savino pergant, de cleri adversus episcopum querelis inquisituri. <<<     >>> EPISTOLA L. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Benenatum facinus abnegantem, Romam cum accusatore aliisve personis mittat.

EPISTOLA XLIX. AD ANASTASIUM ANTIOCHENUM EPISCOPUM. Gratulatur ob rectam fidei professionem. Agendas Deo gratias quod soli ad ordines promoveantur orthodoxi. Pro imperatore haereticos comprimente orandum. Inquirendum Anastasio genuinum Ephesinae synodi exemplar. Arcendos a sacris ordinibus simoniacos.

1 Gregorius Anastasio episcopo Antiocheno.
2 Fraternitatis tuae scripta suscepi, professionem fidei recte servantia; magnasque omnipotenti Deo gratias retuli, qui et, immutatis gregis sui pastoribus, fidem quam semel sanctis Patribus tradidit, etiam post eos immutabilem custodit.
3 Praedicator autem egregius dicit: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus (I Cor. III, 11).
4 Quisquis ergo cum dilectione Dei et proximi fidei quae in Christo est, firmitatem tenet, eumdem Iesum Christum Dei et hominis filium apud se posuit fundamentum (Grat. 1, q. 1, c. 26).
5 Sperandum ergo est quod ubi Christus fundamentum est, bonorum quoque operum sequatur aedificium.
6 Ipsa quoque per se Veritas dicit: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro; qui autem per ostium intrat, pastor est ovium (Ioan. X, 8).
7 Qui paulo post subiicit, dicens: Ego sum ostium.
8 Ille ergo ad ovile ovium intrat per ostium, qui intrat per Christum.
9 Ille autem per Christum ingreditur, qui de eodem Creatore ac Redemptore humani generis vera sentit et praedicat, et praedicata custodit; culmen regiminis ad officium portandi oneris suscipit, non ad appetitum gloriae transitorii honoris.
10 Curae quoque suscepti ovilis solerter invigilat, ne oves Dei aut perversi homines prava loquendo dilanient, aut maligni spiritus oblectamenta vitiorum suadentes devastent.
11 Certe beatum Iacob qui pro uxoribus suis diu servierat, dixisse meminimus: Viginti annis fui tecum, oves tuae et caprae steriles non fuerunt.
12 Arietes tui gregis non comedi, nec captum a bestia ostendi tibi.
13 Ego damnum omne reddebam; quidquid furto perierat a me exigebas.
14 Die noctuque aestu urebar et gelu, fugiebat somnus ab oculis meis (Genes. XXXI, 38).
15 Si igitur sic laborat et vigilat qui pascit oves Laban, quanto labori, quantisque vigiliis debet intendere qui pascit oves Dei? Sed in his omnibus ipse nos instruat, qui propter nos homo factus est, qui dignatus est fieri quod fecit.
16 Ipse et infirmitati meae, et tuae charitati spiritum sui amoris infundat, atque in omni sollicitudine et custodia circumspectionis oculum nostri cordis aperiat.
17 Quod vero ad sacros ordines rectae fidei viri producantur, eidem omnipotenti Deo gratiae sine cessatione solvendae sunt, et pro vita piissimi et Christianissimi domni nostri imperatoris, et tranquillissima eius coniuge, et mansuetissima sobole semper orandum est, quorum temporibus haereticorum ora conticescunt, quia etsi eorum corda in insania perversi sensus ebulliunt, catholici tamen imperatoris tempore prava quae sentiunt, eloqui non praesumunt.
18 Praeterea dum de sanctorum conciliorum custodia tua fraternitas loqueretur, sanctam Ephesinam synodum primam se custodire professa est.
19 Sed quia ex annotatione haeretici Codicis, qui ad me ex regia urbe transmissus est, agnovi per hoc quod quaedam capitula catholica cum haereticis fuerant reprehensa quia quidam illam Ephesinam primam synodum in eadem urbe existimant, quae quondam ab haereticis traditur esse composita, omnino necesse est ut charitas vestra eamdem synodum apud sanctam Alexandrinam atque Antiochenam Ecclesiam requirat, et qualiter in veritate habeatur inveniat.
20 Vel, si placet, hinc dirigimus quae ab antiquitate servata in scriniis habemus.
21 Illa enim synodus quae sub primae Ephesinae imagine facta est, quaedam in se oblata capitula asserit approbata, quae sunt Coelestii atque Pelagii praedicamenta.
22 Et cum Coelestius atque Pelagius in ea synodo sint damnati, quomodo poterant illa capitula recipi, quorum damnabantur auctores? Quia vero pervenit ad nos in Orientis Ecclesiis nullum ad sacrum ordinem nisi ex praemiorum donatione pervenire, si ita esse vestra fraternitas agnoscit, hanc primam oblationem omnipotenti Deo offerat, ut a subiectis sibi Ecclesiis errorem simoniacae haereseos compescat.
23 Nam, ut alia taceam, quales esse in sacris ordinibus poterunt, qui ad hoc non merito, sed praemiis evehuntur? Omnipotens Deus dilectionem tuam gratia coelesti custodiat, et de iis qui sibi commissi sunt fructum multiplicem ac mensuram superaffluentem ad aeterna gaudia reportare concedat.



Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XLVIII. AD PAULINUM TAURENSEM EPISCOPUM, ETC. Regium una cum Savino pergant, de cleri adversus episcopum querelis inquisituri. <<<     >>> EPISTOLA L. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Benenatum facinus abnegantem, Romam cum accusatore aliisve personis mittat.
monumenta.ch > Lucanus > sectio 794 > bavPal.lat.1448.189 > 49