monumenta.ch > Lucanus > sectio 223 > 43
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XLII. AD AGILULPHUM LANGOBARDORUM REGEM. De pace composita gratias agit. Petit ut ducibus suis praecipiat ne pacem turbent. <<<     >>> EPISTOLA XLIV. AD FELICEM IN SICILIA. Ipsum de Ioanne episcopo quasi iudicium refugiente immerito conqueri, cum illud ipse distulerit. Ad finiendam cito iudicii censura litem hortatur.

EPISTOLA XLIII. AD THEODELINDAM LANGOBARDORUM REGINAM. Gratias refert quod ad faciendam pacem se studiosius impenderit.

1 Gregorius Theodelindae Langobardorum reginae.
2 Quia excellentia vestra ad faciendam se pacem studiosius et benigne, sicut solet, impenderit, renuntiante filio nostro Probo abbate cognovimus.
3 Neque enim aliter de Christianitate vestra fuerat confidendum, nisi quia in causa pacis laborem et bonitatem vestram modis omnibus monastraretis.
4 Unde omnipotenti Deo gratias agimus, qui ita cor vestrum sua pietate regit, ut sicut rectam fidem tribuit, ita quoque placita sibi vos semper operari concedit.
5 Non enim, excellentissima filia, de sanguine qui ab utraque parte fundendus fuerat parvam te credas acquisisse mercedem.
6 Ex qua re voluntati vestrae gratias referentes, Dei nostri misericordiam deprecamur ut bonorum vobis vicem in corpore et in anima hic et in futuro compenset.
7 Salutantes vos praeterea paterna dilectione, hortamur ut apud excellentissimum coniugem vestrum ita agatis, quatenus Christianae reipublicae societatem non reiiciat.
8 Nam sicut et vos scire credimus, multis modis est utile si se ad eius amicitias conferre voluerit.
9 Vos ergo more vestro quae ad gratiam et conciliationem partium pertinent, semper studete, atque ubi causa mercedis se dederit laborate, ut bona vestra amplius ante omnipotentis Dei oculos commendetis.