monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9 > 38
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XXXVII. AD CHRYSANTHUM SPOLETANUM EPISCOPUM. Ne confugientibus ad illius dioecesim monachis communionem indiscrete reddi patiatur. Mancipio ea lege manumisso ut monachus fieret, monasterium deserere non liceat. <<<     >>> EPISTOLA XXXIX. AD ROMANUM IN SICILIA DEFENSOREM. Gaudioso inopi solidos sex singulis annis tribuat.

EPISTOLA XXXVIII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Apud Felicem agat, ut recepta a Mauro pretii sorte sit contentus.

1 Gregorius Anthemio subdiacono.
2 Maurus praesentium portitor in quadringentis solidis quasdam merces a Felice viro magnifico se asserit suscepisse, atque promisisse sex siliquas per solidum lucri causa persolvere pretii.
3 Qua lucri quantitate in uno congesta, duas se cautiones, id est unam de quadringentis quinquaginta, et alteram de quinquaginta solidis emisisse, spondens certo tempore quod debeat exsolvere.
4 Sed quia, ut perhibet, in eisdem mercibus passus est non leve dispendium, et restitutis quadringentis decem solidis, quod reliquum lucri est implere compellitur, atque ex hoc maiori se necessitati ac potius desperationi ingemit subiacere, et propterea aliquo sibi subveniri petit auxilio; experientia tua, si ita est, apud praedictum magnificum filium nostrum una cum reverendissimo fratre et coepiscopo nostro Fortunato, ac glorioso filio nostro Maurentio magistro militum, quia et ipsi scribimus, agere studeat ut hac in re, sicut Christianum decet et nobilem, plus benignus quam rigidus, plus misericors esse debeat quam districtus, et lucrum de damno alterius non exspectet, sed recepta pretii sit sorte contentus, quatenus quidquid pauperi cesserit, omnipotens ei Deus multiplicata sicut promisit restitutione compenset.
5 Ita ergo studiose experientia tua agat, ut illi modis omnibus hoc pro mercede ipsius imponere et hunc ab afflictione possit obligationis exuere.