monumenta.ch > Gregorius Magnus > 37
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XXXVI. AD FORTUNATUM NEAPOLIT. EPISCOPUM. Reversis e Gallia Iudaeis negotiatoribus, Christiana quae adduxerint mancipia aut iis tradantur qui emptionem iniunxerant, aut Christianis intra quadragesimum diem venundentur. Caveat a Basilio Iudaeo filiis suis Christianis mancipia donante. <<<     >>> EPISTOLA XXXVIII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Apud Felicem agat, ut recepta a Mauro pretii sorte sit contentus.

EPISTOLA XXXVII. AD CHRYSANTHUM SPOLETANUM EPISCOPUM. Ne confugientibus ad illius dioecesim monachis communionem indiscrete reddi patiatur. Mancipio ea lege manumisso ut monachus fieret, monasterium deserere non liceat.

1 Gregorius Chrysantho episcopo Spoletano.
2 Cum sit proprium disciplinae ab illicitis prohibere, et excessus culpas salubriter resecare, studiose eius servanda censura est.
3 Nam si negligitur, cuncta in confusionem deveniunt, dum alter destruit quidquid ea custodiendo alter aedificat.
4 Valentinus itaque presbyter questus est nobis, quia si monachus monasterii ipsius exigente culpa fuerit communione privatus, ad loca vestra se conferat, et communionem sine aliqua reservatione percipiat.
5 Quod si ita se res habet, quoniam non solum regularis ordo dissolvitur, sed etiam perditionis ex hoc materia ministratur, presbyteris qui sub vobis sunt districte ac sollicitius interdicere vos necesse est, ut hoc facere de caetero non praesumant.
6 Sed si forte iniuste se excommunicatum quis queritur, fraternitas vestra subtili indagatione cognoscat; et ita causam cognita veritate disponat, ut nec iniustitia diu in insontis afflictionem praevaleat, nec disciplinae vigor aut frangi, aut indiscreta valeat praesumptione dissolvi.
7 Quia vero pariter suprascriptus presbyter nobis questus est diaconem quemdam duo iuris sui sub hac conditione manumisisse mancipia, ut monachi fieri, et in eodem monasterio debuissent, ubi ipse fuerat, permanere, adiicientem ut si quis contra facere praesumpsisset, iugo iterum servitutis per omnia subderetur; atque unum ex eis hanc omnino conditionem despexisse, et monasterium temerario auso deseruisse, atque se inter clericos sociasse; fraternitas vestra et hoc subtili indagatione discutiat, et si ita repererit, sic sacerdotali se zelo hac in re decenter exhibeat, ut nec illi monasterium deserendi facultas sit, et manumittentis voluntas nihilominus conservata aliqua praeteriri excusatione non valeat.