monumenta.ch > Gregorius Magnus > 31a > 36
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XXXV. AD CONSTANTIUM MEDIOLANENSEM EPISCOPUM. Ioannem praefecturae vices acturum commendat; ea tamen lege ut (quod contigerat in Vigilio) inde non gravetur Ecclesia. <<<     >>> EPISTOLA XXXVII. AD CHRYSANTHUM SPOLETANUM EPISCOPUM. Ne confugientibus ad illius dioecesim monachis communionem indiscrete reddi patiatur. Mancipio ea lege manumisso ut monachus fieret, monasterium deserere non liceat.

EPISTOLA XXXVI. AD FORTUNATUM NEAPOLIT. EPISCOPUM. Reversis e Gallia Iudaeis negotiatoribus, Christiana quae adduxerint mancipia aut iis tradantur qui emptionem iniunxerant, aut Christianis intra quadragesimum diem venundentur. Caveat a Basilio Iudaeo filiis suis Christianis mancipia donante.

1 Gregorius Fortunato episcopo Neapolis.
2 Cognoscentes qualis fraternitatem vestram zelus pro Christianis mancipiis, quae Iudaei de Galliarum finibus emunt accenderit, adeo nobis sollicitudinem vestram placuisse signamus, ut inhibendos eos ab huiusmodi negotiatione nostra etiam deliberatio iudicaret.
3 Sed Basilio Hebraeo cum aliis Iudaeis veniente comperimus hanc illis a diversis iudicibus reipublicae emptionem iniungi, atque evenire ut inter paganos et Christiani pariter comparentur.
4 Unde necesse fuit ita causam cauta ordinatione disponi, ut nec mandantes frustrari, nec hi qui contra voluntatem suam se inquiunt obedire, aliqua sustineant iniuste dispendia.
5 Proinde fraternitas vestra hoc vigilanti sollicitudine observari ac custodire provideat, ut revertentibus eis a praefata provincia, Christiana mancipia quae ab ipsis adduci contigerit, aut mandatoribus contradantur, aut certe Christianis emptoribus intra diem quadragesimum venundentur.
6 Et transacto hoc dierum numero, nullus apud eos quolibet modo remaneat.
7 Si autem quaedam ex eisdem mancipiis talem aegritudinem fortassis incurrerint, ut intra statutos dies vendi non valeant, adhibenda sollicitudo est ut dum saluti fuerint pristinae restituta, similiter modis omnibus distrahantur, quia rem quae culpa caret ad damnum vocari non convenit.
8 Quoniam vero quoties novum quid statuitur ita solet futuris formam imponere ut multis dispendiis praeterita non condemnet, si qua apud eos mancipia de emptione anni praeteriti remanserunt, vel a vobis nuper ablata sunt, dum apud vos sunt posita, ea habeant alienandi licentiam, ne detrimentum ante prohibitionem possint ignorantes incurrere, quod eos dignum est postmodum vetitos sustinere.
9 Nuntiatum praeterea nobis est suprascriptum Basilium filiis suis Deo propitio Christianis quaedam mancipia ad hoc velle titulo donationis concedere, ut ei huius occasionis obtentu, domini solummodo nomine ablato, deserviant; et post hoc si ad Ecclesiam confugiendum forte crediderint, ut fieri debeant Christiana, non in libertatem, sed eorum dominio quibus antea donata sunt vendicentur.
10 In qua re fraternitatem vestram decenter convenit vigilare.
11 Et si qua filiis suis mancipia donare voluerit, ut cuncta fraudis tollatur occasio, fiant modis omnibus Christiana, et in domo eius non maneant; sed cum res exegerit ut eorum debeat uti solatiis, hoc illi iubeantur impendere quod etiam a suis filiis ei decet et propter Deum convenit exhiberi.