monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 104 > 31
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XXX. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Monasterio sancti Marci Massam Veneris restituendam curet. <<<     >>> EPISTOLA XXXII. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. A Fausto Ecclesiae Vulturnae ministeria suscipiat, in tuto habeat, et describat.

EPISTOLA XXXI. AD FAUSTUM. Ecclesiae Vulturnae ministeria apud Anthemium absque dubitatione deponat.

1 Gregorius Fausto.
2 Sicut res ecclesiasticae competentibus personis sine aliqua sunt dilatione reddendae, ita restituentis attendenda cautela est, ut nulla ei possit postmodum ex ipsa nasci restitutione molestia.
3 Et ideo, quoniam tempore quo quondam Constantius defensor, pater gloriae vestrae, commissi sibi patrimonii Campaniae curam gessit, ministeria Ecclesiae Vulturnae, quae erat pro peccatis clero et pontifice destituta, apud se propter iniunctam sibi sollicitudinem tulisse dignoscitur, quae vos nunc reddere sine nostro consensu dubitare cognovimus; eapropter his vos hortamur epistolis ut ea Anthemio subdiacono sub desuscepti emissione restituere sine aliqua difficultate debeatis, quatenus et res Ecclesiae in toto apud eos quos convenit habeantur, et gloria vestra ab omni dubitatione sit libera.