monumenta.ch > Gregorius Magnus > 20
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XIX. AD SYRACUSANI PATRIMONII COLONOS. Ut obediant Romano defensori. <<<     >>> EPISTOLA XXI. AD LIBERTINUM EXPRAEFECTUM. Novum defensorem Romanum consiliis iuvet.

EPISTOLA XX. AD PETRUM IN SICILIA. Romano Syracusani patrimonii regimen adeunti auxilium ferat.

1 Gregorius Petro Siciliensi.
2 Scientes devotionis affectum paternis commendationibus ampliari, necesse est ut ea quae agere vos sponte confidimus, gloriae vestrae in his favorem nostris augere epistolis festinemus.
3 Indicamus itaque Romano defensori latori praesentium, patrimonium Ecclesiae nostrae, quod in Syracusanis, Catinensibus, et vicinis locis noscitur esse constitutum, Dei protegente gratia, credidisse.
4 Et propterea salutantes paterno affectu, petimus ut vestra eum fovere providentia debeatis, atque ei in omnibus vestrum, sicut de vobis confidimus, auxilium commodetis; ut dum in gloriae vestrae solatio vel favore subsidium consolationis habuerit, et vos qualem circa nos charitatem geritis, manifestius ostendatis, et nos voluntati vestrae respondere, dum necesse fuerit, per omnia festinemus.