monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 17 > 16
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XV. AD CHRYSANTHUM EPISCOPUM SPOLETANUM. Martyrum reliquias in basilica Reatina collocet. <<<     >>> EPISTOLA XVII. AD DEMETRIANUM ET VALERIANUM. Statuit ne impensa in illorum redemptionem Ecclesiae pecunia ab illis aliquando repetatur.

EPISTOLA XVI. AD SERENUM ANCONITANUM EPISCOPUM. Severum diaconum suum de restituendo Firmanae Ecclesiae argento admoneat.

1 Gregorius Sereno episcopo Anconitano.
2 Vir reverendissimus Passivus, frater et coepiscopus noster, adveniens indicavit argentum Ecclesiae suae a decessore suo Fabio apud Serenum diaconum tuum pro temporis qualitate esse depositum.
3 Cuius parte aliqua restituta, partem apud eum asserit reiacere, et restituere eam quadam excusatione differre.
4 Proinde his fraternitatem tuam hortamur affatibus ut eum admonere studeat, quatenus quae accepit sine contentione restituat.
5 Aut si forte ab eius restitutione aliqua se excusari ratione confidit, necesse est ut inter eum et actores Firmanae Ecclesiae, una cum Armenio fratre et coepiscopo nostro cognoscere debeatis, et, subtiliter veritate discussa, ita huic causae finem imponere, ut nec ante dictus diaconus pati praeiudicium, nec praefata iniustedamnum videatur Ecclesia sustinere.