monumenta.ch > Lucanus > sectio 211 > 10
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA IX. AD CALLINICUM ITALIAE EXARCHUM. Gaudet de schismaticis ad Ecclesiam redeuntibus. De hoc monendos imperatores. Id unum ab illis vetitum, ne schismatici ad unitatem compellantur. Conqueritur de maiore domus Callinici. Hunc rogat ne Iustinum schismaticum deinceps in consilium vocet. <<<     >>> EPISTOLA XI. AD BRUNICHILDEM REGINAM. Pallium Syagrio episcopo concedit. De sacris ordinibus praemio vel gratia non conferendis eam admonet, et ne ex laicis repente fiant episcopi. Laudat eius erga Augustinum charitatem, hortaturque ut schismaticos ad concordiam revocare atque idololatriae reliquias, et alia in regno suo vitia coercere studeat. De codice ad eam transmisso agit.

EPISTOLA X. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Capritanae insulae ordinet episcopum, nisi Ioannes, ab ipso admonitus, ad Ecclesiae unitatem et ad propriam plebem revertatur. Maximi causam discutiat ac finiat, adhibito, si opus sit, Constantio Mediolanensi.

1 Gregorius Mariniano episcopo Ravennae.
2 Latores ad nos praesentium, viri clarissimi Vicedominus, atque Defensor venerunt, asserentes quia in castello quod Novas dicitur episcopus quidam, Ioannes nomine, de Pannoniis veniens fuerit constitutus, cui castello eorum insula, quae Capritana dicitur, erat quasi per dioecesim coniuncta.
3 Adiungunt autem quod ab eodem violenter abstracto episcopo et expulso, alius illic fuerit ordinatus.
4 De quo tamen hoc placuisse referunt, ut non in praedicto castro, sed in sua insula habitare debuisset.
5 Qui dum illic cum eis degeret, in errore se schismatis detinere noluit, atque cum omni plebe sua excellentissimo filio nostro Callinico exarcho petitionem dedit, ut catholicae Ecclesiae cum omnibus qui cum ipso erant, sicut praediximus, uniri debuisset.
6 Qui, ut aiunt, a schismaticis persuasus post semetipsum rediit, et nunc omnis ille populus qui in praedicta insula consistit sacerdotis protectione privatus est, quia dum sanctae Ecclesiae uniri desiderat, illum iam recipere non potest qui ad schismaticorum errorem reversus est, et petunt sibi ordinari alium debere.
7 Sed nos quia cuncta necesse est districte ac subtiliter perscrutari, hoc ordinandum esse praevidimus, ut fraternitas tua ad eumdem episcopum mittat, eumque reverti ad Ecclesiae catholicae unitatem et ad propriam plebem admoneat.
8 Qui si admonitus redire contempserit, grex Dei decipi non debet in errore pastoris.
9 Et idcirco sanctitas tua illic episcopum ordinet, eamdemque insulam in sua dioecesi habeat, quousque ad fidem catholicam Histrici episcopi revertantur; ut et unicuique Ecclesiae suae dioeceseos iura serventur, et destituto a pastore populo non desit protectio et cura regiminis.
10 In his tamen omnibus fraternitatem tuam decet sollicite vigilare, ut plebs eadem quae ad Ecclesiam venit studiosius admoneatur, quatenus constanter in sua reversione fixa sit, ne vagis cogitationibus in erroris iterum foveam relabatur.
11 Excellentissimum vero exarchum petere studeat, ut haec ipsa suis suggestionibus piissimis imperatorum auribus innotescat, quia quamvis iussio quae ad eum delata est subrepta esse videatur, non tamen in ea iussione ei praeceptum est ut volentes ad Ecclesiam redire non permittat, sed ut invitos hoc interim tempore minime compellat.
12 Huius ergo causae ordinationem in suam curam praedictus filius noster suscipiat, quatenus suis responsis agat ut quidquid ordinaverit dubium non fiat.
13 Quod tamen et nos communi filio Anatolio scripsimus, ut haec piissimis principibus subtiliter innotescat.
14 Excellentissimi filii mei domni Callinici exarchi assidue et importune pro persona Maximi scripta suscepi.
15 Cuius importunitate victus, nihil habui quod amplius facere debuissem, nisi ut eiusdem Maximi causam tuae fraternitati committerem.
16 Si igitur ad fraternitatem vestram venerit idem Maximus, deducatur et Honoratus eius Ecclesiae archidiaconus, ut cognoscat sanctitas tua si recte ordinatus est, si in simoniacam haeresim lapsus non est, si ei de criminibus corporalibus nihil obviavit, si se non cognovit excommunicatum quando missas facere praesumpsit; et quidquid sub timore Dei tibi visum fuerit, decerne, ut nos dispositioni tuae consensum Deo auctore praebeamus.
17 Si autem tuam fraternitatem suspectam praedictus filius noster habuerit, etiam reverendissimus vir frater noster Constantius Mediolanensis episcopus Ravennam veniat, tecum resideat, et de eadem causa pariter decernite; et quod utrisque vobis placuerit, mihi placiturum esse certum tenete.
18 Sicut enim obstinati esse humilibus non debemus, ita districti existere superbis debemus.
19 Vestra ergo fraternitas sicut in Scripturae sacrae paginis didicit, quidquid iustum perpenderit, in eius negotio decernat.



Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA IX. AD CALLINICUM ITALIAE EXARCHUM. Gaudet de schismaticis ad Ecclesiam redeuntibus. De hoc monendos imperatores. Id unum ab illis vetitum, ne schismatici ad unitatem compellantur. Conqueritur de maiore domus Callinici. Hunc rogat ne Iustinum schismaticum deinceps in consilium vocet. <<<     >>> EPISTOLA XI. AD BRUNICHILDEM REGINAM. Pallium Syagrio episcopo concedit. De sacris ordinibus praemio vel gratia non conferendis eam admonet, et ne ex laicis repente fiant episcopi. Laudat eius erga Augustinum charitatem, hortaturque ut schismaticos ad concordiam revocare atque idololatriae reliquias, et alia in regno suo vitia coercere studeat. De codice ad eam transmisso agit.
monumenta.ch > Lucanus > sectio 211 > 10