monumenta.ch > Gregorius Magnus > 8
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA VII. AD IANUARIUM CARALITANUM EPISCOPUM. Etsi monachicam vestem non induerit abbatissa, irritum tamen ex imp. lege illius testamentum; reddenda proinde monasterio quae aliis illicite donavit Sirica. <<<     >>> EPISTOLA IX. AD CALLINICUM ITALIAE EXARCHUM. Gaudet de schismaticis ad Ecclesiam redeuntibus. De hoc monendos imperatores. Id unum ab illis vetitum, ne schismatici ad unitatem compellantur. Conqueritur de maiore domus Callinici. Hunc rogat ne Iustinum schismaticum deinceps in consilium vocet.

EPISTOLA VIII. AD EPISCOPOS SARDINIAE. Paschalem denuntiationem, ex more, a metropolitano suscipiant; nec absque illius licentia ex insula egrediantur.

1 Gregorius Vincentio, Innocentio, Mariniano, Libertino, Agathoni, et Victori Sardiniae episcopis.
2 Cognovimus quod mos vestrae sit insulae post paschalem festivitatem, vobis euntibus, aut directis responsalibus vestris ad metropolitam vestrum, utrum sciatis an minime, ipse vobis de venturo Pascha scripta debeat denuntiatione mandare.
3 Et quantum dicitur, quidam vestrum hoc facere secundum consuetudinem postponentes, aliorum quoque ad non obediendum corda pervertunt.
4 Additur etiam quod ex vobis aliqui, pro Ecclesiae suae emergentibus causis transmarina petentes, sine praedicti metropolitani sui cognitione, vel epistolis, sicut canonum ordo constituit, audeant ambulare.
5 Hortamur ergo fraternitatem vestram ut antiquam Ecclesiarum vestrarum consuetudinem exsequentes, tam de suscipienda paschali denuntiatione, quam etiam si quemquam vestrum pro causis propriis ubicunque compulerit ambulare necessitas, ab eodem metropolita vestro secundum indictam vobis regulam petere debeatis, nec eum postponere in aliquo praesumatis; excepto si, quod non optamus, contra eumdem metropolitam vestrum habere vos aliquid causae contingat, ut ob hoc sedis apostolicae iudicium ii qui petere festinant, licentiam habeant, quod scitis per canones etiam antiquorum patrum institutione permissum (Grat. 26. q. 7, c. 45).