monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2 > 25
Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA XXIV. AD SABINIANUM IADERAE EPISCOPUM. Gratulatur quod ubi obediendum est, obediat; ubi resistendum, resistat. Ipsius animum firmat adversus Maximi odium. Presbyterum nulla ratione in sacro ordine post lapsum aut permanere aut revocari posse declarat. <<<     >>> EPISTOLA XXVI. AD IOANNEM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Quae clerici vasa sacra vendiderant Pantaleo notarius requirat.

EPISTOLA XXV. AD VICTOREM EPISCOPUM PANORMITANUM. Iudaeos in his quae ipsis concessa sunt nullo incommodo afficiendos.

1 Gregorius Victori episcopo Panormitano.
2 Sicut Iudaeis non debet esse licentia quidquam in synagogis suis ultra quam permissum est lege praesumere, ita in his quae eis concessa sunt nullum debent praeiudicium sustinere.
3 Quae autem nobis in hac urbe Roma habitantes Hebraei pro his qui Panormi degunt, conquesti sunt, data vos ab eis petitio quae in subditis tenetur informat.
4 Si igitur querimonia eorum veritate fulcitur, oportet ut fraternitas vestra, legis serie diligenter inspecta, ita eis quidquid hac de re decretum est custodire debeat ac servare, ut nec ipsa aliquid iniustum facere, nec illi pati praeiudicium videantur.
5 Si vero est aliquid quod ad restituendum ea quae sunt postulata rationabiliter possit obsistere, iudices a partibus eligantur, qui ea quae aequitati conveniunt valeant definire.
6 Quod si forte illic contentio ipsa finiri nequiverit, ad nos venire causam necesse est; quatenus sine vestra invidia quae amica iustitiae visa fuerint decernantur.
7 Quousque ergo causa ipsa finem accipiat, a consecratione locorum quae ablata dicuntur fraternitas se vestra suspendat.