monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 49 > 22
Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA XXI. AD IOANNEM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Felicem Christianis parentibus natum a Samaraei servitio liberet. <<<     >>> EPISTOLA XXIII. AD FANTINUM DEFENSOREM. Ut Iudaeos ad Christianam fidem accedentes iuvet, pergat Agrigentum.

EPISTOLA XXII. AD RUSTICIANAM PATRICIAM. Ut Romam veniat hortatur. Gratias agit pro decem auri libris in captivorum redemptionem expendendis.

1 Gregorius Rusticianae patriciae.
2 Iam dudum vestrae excellentiae me scripsisse, et saepius imminuisse reminiscor, ut beati Petri apostolorum principis limina revidere festinet.
3 Et quae tanta sit Constantinopolitanae civitatis delectatio, quaeve Romanae urbis oblivio, ignoro; obtinere apud vos hac ex re nunc usque nihil merui.
4 Quantum enim ad colligendas aeternae vitae mercedes vestrae animae expedire possit; quantum etiam gloriosae filiae vestrae domnae Eusebiae in omnibus congruat, et nos subtiliter attendimus, et vos considerare subtilius potestis.
5 Filium vero meum Petrum, hominem vestrum, quem ultra aetatem suam sapere, et maturitati studere cognovi, si requiritis, invenietis quantus hic omnium habitantium circa excellentiam vestram amor sit, quantumque desiderium ut vos revidere mereantur.
6 Et si, praecipiente Domino, sacris eloquiis admonemur ut etiam inimicos diligere debeamus, pensandum nobis est quantae culpae sit etiam amantes minime amare.
7 At si forte dicitur quod amamur, nos certissime scimus quia nemo potest diligere quos non vult videre.
8 Sin vero gladios Italiae ac bella formidatis, sollicite debetis aspicere quanta beati Petri apostolorum principis in hac urbe protectio est, in qua sine magnitudine populi, et sine adiutoriis militum tot annis inter gladios illaesi, Deo auctore, servamur.
9 Haec nos, quia amamus, dicimus.
10 Sed omnipotens Deus quidquid animae vestrae.
11 in perpetuum, quidquid opinioni domus in praesenti conspicit expedire, concedat.
12 Decem vero auri libras, quas in captivorum redemptionem excellentia vestra transmisit, praefato filio meo deferente suscepi.
13 Sed peto ut superna gratia, quae vobis concessit eas pro animae vestrae mercede tribuere, mihi etiam concedat, sine aliquo peccati contagio dispensare: ne unde vos peccata detergitis, nos inde maculemur.
14 Omnipotens Deus qui debilitatem corporis vestri et peregrinationem vestram conspicit, de sua semper gratia, et dulcissimi filii mei domni Strategii vos vita et salute consoletur; quatenus eum et vobis per longa tempora, et sibi ad aeternitatem nutriat, vosque cum omni domo vestra et bonis praesentibus repleat, et supernam gratiam habere concedat.
15 Gloriosum vero domnum Eudoxium nostra petimus vice salutari.