monumenta.ch > Gregorius Magnus > 17
Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA XVI. AD MARINIANUM RAVENNAE EPISCOPUM. Redeuntem Roma Claudium abbatem impense commendat. <<<     >>> EPISTOLA XVIII. AD AGNELLUM TERRACINENSEM EPISCOPUM. Perquisitos idolorum cultores puniat; a murorum vigiliis neminem patiatur excusari.

EPISTOLA XVII. AD MAURENTIUM. De sacrae lectionis studio gratulatur. Sic studentium deflet raritatem; se collegam spondet.

1 Gregorius Maurentio magistro militum.
2 Dilectissimus filius meus Cyprianus diaconus revertens mihi valde placuerat, si ad me totus rediisset.
3 Sed postquam gloria vestra in Sicilia sese retinuit, certissime scio quia praedictus filius meus ad me quidem corpore rediit, sed mente in Sicilia remansit.
4 Haec tamen dicens, tantum quieti vestrae congaudeo, quantum de meis occupationibus ingemisco.
5 Atque hoc summopere exhortor, ut si palatum cordis dulcedo tetigit intimae suavitatis, ita introrsus rapiatur animus, ut triste sit omne quod foris sonat, omne quod foris delectat.
6 Laudo autem quod humana conventicula cavetis, quia saepe animus qui renovari in Deo per compunctionis gratiam desiderat, per prava colloquia atque verba iterum veterascit.
7 Quaesivi autem qui vobis adhaereant in lectionis sacrae collegio, et neminem reperi, et vehementer ingemui paupertatem boni.
8 Et quamvis peccator ego valde occupatus sum, tamen si ad beati Petri apostoli limina venire volueritis, in sacro eloquio strictum poteritis me habere collegam.
9 Omnipotens Deus coelesti vos protectione custodiat, atque ab antiqui hostis insidiis munitos permanere concedat.