monumenta.ch > Gregorius Magnus > 8
Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA VII. AD LEONEM EPISCOPUM. Segregatam ex ecclesiae suae redituum quartam portionem clericis iuxta laboris meritum dividat. <<<     >>> EPISTOLA IX. AD SERGIUM DEFENSOREM. De filia Tulliani magistri militiae ad religiosum habitum resumendum cogenda.

EPISTOLA VIII. AD VITALIANUM EPISCOPUM. Tulliani magistri militiae filiam ad religiosum habitum revocet; detrudat in monasterium; obsistentes a sacra communione suspendat.

1 Gregorius Vitaliano episcopo Sipontino.
2 Si custos religiosi habitus aut esse nosses episcopus (Grat. 20, q. I, c. 18), filiae gloriosae memoriae Tulliani, magistri militiae, te illic posito, nec proiectis religiosis vestibus ad saecularem reverti habitum, nec ad nos licuisset perversam epistolam destinare.
3 Sed quia nimia desidia ac torpore deprimeris, in tuo dedecore res ad praesens illicita impune commissa est.
4 Nam, sicut praefati sumus, si sollicitus exstitisses, prius ad nos ultio mulieris pravissimae quam culpa debuit pervenire.
5 Quia ergo tantum hebes, tantumque es negligens, ut nisi canonicam in te fueris coerctionem expertus, in aliis districtionem et disciplinam nescias custodire, qualiter debeas esse sollicitus, congruo tibi, si Domino placuerit, tempore demonstrabimus.
6 Praesentia igitur scripta suscipiens evigila, et excitatus saltem exsequere, quod pressus usque nunc ignavia distulisti.
7 Instantiae ergo tuae sit praedictam mulierem una cum Sergio defensore nostro comprehendere, et statim non solum ad male contemptum habitum sine aliqua excusatione revocare, sed etiam in monasterium, ubi omnino districte valeat custodiri, detrudere; et ita omnem circa illam sollicitudinem exhibere, ut quam sit nefarium quod commisit ex tua possit districtione cognoscere.
8 Qua in re si quis, quod non credimus, laicorum aliquo tibi ingenio tentaverit obsistendum, a sacratissimae eum communionis participatione suspendere nobisque renuntiare festina, ut quantum sit exsecrabile quod praesumpserit, postquam consideratione propria non advertit, emendationis qualitate cognoscat.
9 In his autem omnibus ita te cautum stude ac vigilantem ostendere, ut culpam tuam non geminare neglectus, sed aliquantisper valeat sollicitudo minuere. (Cf. Ioan. Diac. l. III, n. 39.)