monumenta.ch > Beda Venerabilis > bavPal.lat.1449.209 > 7
Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA VI. AD AMOS IEROSOLYMITANUM PATRIARCHAM. Petrum Romanae Ecclesiae acolythum fugitivum iubeat comprehendi, ipsumque sacra communione privatum Romam mittat. <<<     >>> EPISTOLA VIII. AD VITALIANUM EPISCOPUM. Tulliani magistri militiae filiam ad religiosum habitum revocet; detrudat in monasterium; obsistentes a sacra communione suspendat.

EPISTOLA VII. AD LEONEM EPISCOPUM. Segregatam ex ecclesiae suae redituum quartam portionem clericis iuxta laboris meritum dividat.

1 Gregorius Leoni episcopo Catanensium.
2 Ad hoc locorum (Grat. 16, q. I, c. 63) gradus rationis ordo distinxit, et iudicia esse constituit, ut nec praepositi in opprimendos se frustra valeant occupare subiectos, nec subiectis iterum contra suos praepositos effrenata sit resultandi licentia.
3 Et ideo quia per decimam quintam nuper indictionem elapsam ecclesiae tuae acolythi, dato contra te capitulari, quaedam conquesti sunt, ne aut in tuae fraternitatis invidia remanerent, aut illos in suis videremur petitionibus non audire, dilectissimo filio nostro Cypriano diacono ea subtiliter inquirenda mandavimus.
4 Qui iniuncta cognoscens, quid de capitulo unoquoque decreverit, inquisitioni nostrae est subtilius patefactum.
5 Et quia inter alia de quarta portione clerus hoc tenendum statuit, ut unam portionem hi qui in sacro loco sunt positi, et reliquas duas clerus accipiat, et latores praesentium Donatus presbyter, necnon et Theodosianus atque Viator diaconi, aliorum quoque qui in sacrato sunt ordine constituti relationem ad nos deferentes, conquesti sunt hoc contra antiquam consuetudinem in suo gravamine praeiudicialiter statutum; quippe quia de eadem quarta semper se duas partes et tertiam clerum perhibent consecutum, et petiverunt ne haec definitio in suo praeiudicio permaneat; nos hoc fraternitatis tuae dispositioni oportere praevidimus committendum.
6 Volumus ergo (Grat. ibid.) ut quidquid Ecclesiae tuae ex reditu vel quolibet alio titulo fortassis accesserit, quartam exinde portionem sine diminutione aliqua debeas segregare, atque eam secundum Dei timorem presbyteris, diaconis, ac clero, ut tibi visum fuerit, discrete dividere; ita sane ut unicuique, sicut meritum laboris exegerit, libera tibi sit, iuxta quod praevideris, largiendi licentia, quatenus et hi qui merentur etiam temporali se sentiant hoc commodo consolari, et alii adiuvante Domino eorum ad melius contendant imitatione proficere.