monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5 > sectio 327 > 4
Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA III. AD DONUM EPISCOPUM MESSANENSEM. Nusquam vendendum humandi corporis locum. Restituenda quaedam mancipia. <<<     >>> EPISTOLA V. AD PLURIMOS METROPOLITAS ET EPISCOPOS. Publicis rationibus obligatos, neque in clero, neque in monasterio suscipiendos; milites vero per triennium prius probandos quam monachicum habitum induant.

EPISTOLA IV. AD VENANTIUM EPISCOPUM. Ut monasterium consecret concedit.

1 Gregorius Venantio episcopo Lunensi.
2 Fraternitatis vestrae insinuatione didicimus, quae habetur in subditis, intra civitatem Lunensem in domo te propria monasterium ancillarum Dei pro vestra devotione fundasse, quod in honore beati Petri apostolorum principis, et sanctorum martyrum Ioannis et Pauli, atque Hermae et Sebastiani, desideras consecrari.
3 Et ideo, frater charissime, si nullum corpus ibidem constat humatum, data primitus a fraternitate tua donatione legitima, id est calicem argenteum unum habentem uncias sex, patenam argenteam habentem libras duas, syndones duas, coopertorium super altare unum, lecta strata numero decem, in aeramentis capita viginti, in ferramentis capita triginta, in caespite fundum Faborianum, et Lumbricata in integro constitutum in territorio Lunensi milliario ab urbe eadem plus minus secundo, iuxta fluvium Macram, cum servis duobus, id est Mauro et Ioanne, et boum paria duo tantum, gestisque municipalibus alligatis, praedicti monasterii oratorium absque missis publicis solemniter consecrabis, et caetera secundum morem.
4 Mense Novembrio, indictione prima.