monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9 > 44
Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XLIII. AD MARINIANUM EPISCOPUM. De submovendo clericorum dominio in monasteriis. <<<     >>> EPISTOLA XLV. AD CLAUDIUM ABBATEM. Romam quantocius veniat.

EPISTOLA XLIV. AD CYPRIANUM DIACONUM. Curet ne Theodorus maleficus, aut Messanensium clericorum aliquis Paulae adversetur.

1 Gregorius Cypriano diacono.
2 Questa nobis est Paula praesentium latrix, quemdam Theodorum ex Iudaeo sibi nimis frustra inimicum existere; in tantum, ut, quod dici nefas est, iniquitate maleficiorum eam laedere moliatur, atque ab hominibus Ecclesiae Messanensis eumdem Theodorum contra hoc facinus fortius vindicari.
3 Dilectio igitur tua studeat ut nullus ecclesiasticorum praedictae mulieri in hac causa tentet adversus existere.
4 Sed ad investigandum hoc ipse, ut potueris, esto sollicitus.
5 Et si suprascriptus Theodorus tantae iniquitati obnoxius esse patuerit, ita hoc districta ultione per hos quorum interest facias vindicari, ut et Deus placari possit, et aliis exemplum coercitionis sit.