monumenta.ch > Gregorius Magnus > 35
Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XXXIV. AD EULOGIUM EPISCOPUM. Romae susceptos et ad communionem admissos Cyriaci responsales; suum vero Diaconum Cyriaco, intolerabilis superbiae reo, communicare non debuisse. Orthodoxam quidem eius synodicam; sed in ea damnari Eudoxium quemdam, hactenus, ut ipse putat, indamnatum. Isauriae monachos, sub Ioanne Cyriaci decessore, de haeresi inique damnatos ostendit. <<<     >>> EPISTOLA XXXVI. AD DYNAMIUM ET AURELIAM. Orationi, lectioni, et operibus bonis semper intenti, ad meliora proficiant. Codicem pollicetur.

EPISTOLA XXXV AD DOMINICUM EPISCOPUM. Corripiat monachos regularem disciplinam fuga eludentes atque impune vagantes. Episcopos ab illis defensandis deterreat.

1 Gregorius Dominico episcopo Carthaginensi.
2 Licet fraternitatem tuam erga monasteriorum curam pastorali vigilantia credamus esse sollicitam, ea tamen quae de monasterio in Africana provincia posito cognovimus, vobis necessario praevidimus indicare.
3 Queritur autem Cumquodeus abbas lator praesentium, quia si quando monachos quibus praeesse dignoscitur sub regulari voluerit disciplina restringere, monasterium temere deferant, et licite quocunque voluerint vagantes existant.
4 Quia ergo hoc et ipsis omnino perniciosum est, et aliis perditionis monstrat exemplum, hortamur fraternitatem vestram, ut si ita est, ecclesiasticam in illos correptionem exerceat, et congrua eos ultione a tali procul dubio praesumptione suspendat; atque ita ad obediendum salubri provisione superbientes animos iugo disciplinae subiiciat, ut quos ad huius pravitatis excessum eorum poterat imitatio provocare, emendatio a culpa revocet, et suis, ut dignum est, doceat praepositis obedire.
5 Quia vero a quibusdam episcopis excedentes monachos perhibet defensari, fraternitas vestra in hoc studeat esse sollicita, et eos a tali defensione, sua modis omnibus interminatione compescat.
6 Mense Iulio, indictione 15.