monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15
Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA XIV. AD CONSTANTIUM EPISCOPUM. Obtrectationibus non moveatur. Depositi a se episcopi loco alium intra tres menses ordinet. <<<     >>> EPISTOLA XVI. AD ANGNELLUM EPISCOPUM. Formiensis Ecclesiae visitationem delegat.

EPISTOLA XV. AD GEORGIUM PRESBYTERUM. Descendentem ad inferos Iesum Christum, solos illos liberasse, qui eum et venturum esse crediderunt, et praecepta eius vivendo tenuerant.

1 Gregorius Georgio presbytero, et Theodoro diacono Ecclesiae Constantinop.
2 Memor bonitatis vestrae atque charitatis, memetipsum valde reprehendo, quod vos ad remeandum citius relaxavi; sed quia semel ac secundo importune mihi de relaxatione vestra vos insistentes vidi perpendi ne grave esset si vestra apud nos dilectio moraretur.
3 Postquam vero cognovi vos propter hiemis tempus tam longo tempore in itinere remansisse, fateor, citius dimissos esse vos dolui.
4 Si enim iter propositum vestra dilectio peragere non valebat, melius fuerat ut apud me moram quam extra me faceret.
5 Praeterea post discessum vestrum, dilectissimis filiis meis diaconis narrantibus, agnovi quod dilectio vestra dixisset omnipotentem Dominum salvatorem nostrum Iesum Christum ad inferos descendentem, omnes qui illic confiterentur eum Deum, salvasse, atque a poenis debitis liberasse.
6 De qua re volo ut charitas vestra longe aliter sentiat.
7 Descendens quippe ad inferos, solos illos per suam gratiam liberavit, qui eum et venturum esse crediderunt, et praecepta eius vivendo tenuerunt.
8 Constat autem quia post incarnationem Domini nullus etiam ex his salvari potest, qui fidem illius tenent, et vitam fidei non habent, quia scriptum est: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16).
9 Et Ioannes ait: Qui dicit quia novit eum, et mandata eius non custodit, mendax est (I Ioan. II, 4).
10 Iacobus quoque frater Domini scribit, dicens: Fides sine operibus mortua est (Iac. II, 20).
11 Si ergo fideles nunc sine bonis operibus non salvantur, et infideles ac reprobi sine bona actione Domino ad inferos descendente salvati sunt, melior illorum sors fuit, qui incarnationem Domini minime viderunt, quam horum qui post incarnationis eius mysterium nati sunt.
12 Quod quantae fatuitatis sit dicere vel sentire, ipse Dominus testatur discipulis, dicens: Multi reges et prophetae cupierunt videre quae vos videtis, et non viderunt (Matth. XIII, 17; Luc. X, 24).
13 Sed ne dilectionem vestram in mea disputatione immorer, quid de hac haeresi Philaster in libro quem de haeresibus scripsit dixerit cognoscat.
14 Cuius haec verba sunt: « Sunt haeretici qui dicunt Dominum in infernum descendisse, et omnibus post mortem iam ididem se nuntiasse, ut confitentes ibidem salvarentur; cum hoc sit contrarium dicenti prophetae David: In inferno autem quis confitebitur tibi (Psal. VI, 6)? Et Apostolo: Quotquot sine lege peccaverunt, sine lege peribunt (Rom. II, 12).
15 » Cuius verbis beatus quoque Augustinus in eo libro concordat, quem de haeresibus scripsit.
16 Haec itaque omnia pertractantes, nihil aliud teneatis nisi quod vera fides per catholicam Ecclesiam docet: quia descendens ad inferos Dominus illos solummodo ab inferni claustris eripuit quos viventes in carne per suam gratiam in fide et bona operatione servavit.
17 Quod enim per Evangelium dicit: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum (Ioan. XII, 32), omnia videlicet electa.
18 Nam trahi ad Deum post mortem non potuit, qui se a Deo male vivendo separavit.
19 Omnipotens Deus sua vos protectione custodiat, ut ubicunque estis, et in anima et in corpore gratiae eius auxilium sentiatis.