monumenta.ch > Lucanus > sectio 25 > 11
Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA X. AD AGNELLUM ABBATEM. Praepositum ex vitae merito eligat. Fratribus sollicite invigilet. <<<     >>> EPISTOLA XII. AD RESPECTAM ABBATISSAM. Monasterium sancti Cassiani privilegiis donat.

EPISTOLA XI. AD RUFINUM EPHESINUM EPISCOPUM. Commendat clericum quemdam litteras nescientem.

1 Gregorius Rufino episcopo Ephesi.
2 Amicitiarum vestrarum antiqua nos charitas movit fraternitatem vestram scriptis praesentibus visitare.
3 Magno etenim sumus gaudio relevati quod de vestrae salutis indicio prospera cuncta cognovimus; sed in his omnipotentem Dominum deprecamur, ut sicut vos in praesenti vita, quae quodammodo umbra futurae est, de transitoria praestitit corporis incolumitate gaudere, ita in illa coelesti patria, in qua vita vera est, de perfecta animae salute gratulari communique faciat exsultatione gaudere.
4 Harum itaque lator nostris se apud vos desiderans epistolis commendari, a nobis inquisitus utrum, sicut decet clericum, litteras didicisset, eas se ignorare respondit.
5 Quid ergo commendationis de eo apud fraternitatem vestram amplius agamus ignoro, nisi ut de eius anima debeatis esse solliciti, ac circa eum pastorali invigilare studio, ut qui nescit legere, lingua vestra illi sit codex, ut in bono praedicationis vestrae vel operis quod imitetur aspiciat.
6 Solet enim plerumque strictius cor viva vox trahere quam lectio dicta per transitum.
7 Sed dum haec ei interius spiritalis a vobis magisterli doctrina tribuetur, exterior quoque sollicitudo non desit; ut eius adiumento ad spiritalia appetenda perveniat; ne si hoc despicitur, desit cui praedicatio ministretur.