monumenta.ch > Beda Venerabilis > bmv343.207 > 8
Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA VII. AD PETRUM, DOMITIANUM, ET ELPIDIUM. Illos reprehendit quod in Cyriaci ordinatione clamassent: Haec dies, quam fecit Dominus. Pastorum culpas subiectis, subiectorum pastoribus nocere. <<<     >>> EPISTOLA IX. AD IOANNEM EPISCOPUM. De missa Romam eleemosyna gratias agit. In causis iudicandis solum Deum consideret. Ne ad mensam scripta sua deinceps faciat legi.

EPISTOLA VIII. AD STEPHANUM EPISCOPUM. Invitum laudanti laudes rependit pro assidua illius praedicatione, qua Maria patricia aliive multi ad Ecclesiam revocati. Hortandum Constantinum praefectum ut Dei iudicium semper ante oculos habeat.

1 Gregorius Stephano episcopo.
2 Scripta vestrae sanctitatis medullata mihi charitatis verba locuta sunt, ita ut per calamum sic in epistolas animus transiret, ac si mihi per semetipsam mens ipsa loqueretur.
3 Qua de re magnas omnipotenti Deo gratias refero, quia et divisis corporibus nobisque a vobis recedentibus longe charitas inter nos permanet indivisa.
4 Et quidem multum mihi, et ultra quam indignus audire debui, favorem in epistolis demonstratis.
5 Et scriptum est: Ne laudes hominem quandiu vivit (Eccli. XI, 30).
6 Tamen et si audire talia dignus non fui orationibus vestris peto, ut dignus efficiar, ut si bona in me non ideo dixistis quia sunt, ideo sint quia dixistis.
7 De gloriosa autem Maria patricia valde laetatus sum, quia in sancto Dei ovili aggregata est: quod ex vestra factum assidua praedicatione non dubito, quia ex ipso fructu ostenditis quantum pro fide catholica laboratis.
8 Multos etiam per illam venire ad Ecclesiam suspicor, quod totum vestrae laudi proficit, quia scriptum est: Ubi plurimae segetes, ibi manifesta fortitudo boum (Prov. XIV, 4).
9 Manifestatur enim virtus praedicantium, ubi surgit seges animarum.
10 Communem vero filium excellentissimum domnum Constantinum praefectum quantum plus diligitis, tantum exhortari assidue debetis ut in causis in quibus mistus est semper omnipotentis Dei iudicium ante oculos cordis habeat, eique soli placere studeat qui et in praesenti vita valet protegere et coelestis patriae praemia compensare.
11 (Cf. Ioan. Diac. l. IV, n. 62.)