monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7
Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA VI. AD MAURICIUM AUGUSTUM. De Cyriaci electione gratulatur. <<<     >>> EPISTOLA VIII. AD STEPHANUM EPISCOPUM. Invitum laudanti laudes rependit pro assidua illius praedicatione, qua Maria patricia aliive multi ad Ecclesiam revocati. Hortandum Constantinum praefectum ut Dei iudicium semper ante oculos habeat.

EPISTOLA VII. AD PETRUM, DOMITIANUM, ET ELPIDIUM. Illos reprehendit quod in Cyriaci ordinatione clamassent: Haec dies, quam fecit Dominus. Pastorum culpas subiectis, subiectorum pastoribus nocere.

1 Gregorius Petro, Domitiano et Elpidio, episcopis.
2 Ordinationem viri sanctissimi Cyriaci fratris et consacerdotis mei cum magna vos laetitia suscepisse vehementer exsulto.
3 Et quia Paulo apostolo praedicante didicimus: Si gaudet unum membrum, congaudent caetera membra (I Cor. XII, 26), pensare vos necesse est quanta vobis hac in re exsultatione congaudeo, in qua non unum membrum, sed multa Christi membra gavisa sunt.
4 Sicut tamen scripta fraternitatis vestrae potui transcurrendo perpendere, magna laetitia in immoderatam eiusdem fratris mei laudem vos rapuit.
5 Nam hunc sicut solem in Ecclesia apparuisse dicitis, ita ut cuncti clamaretis: Haec dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea (Psal. CXVII, 24).
6 Et certe sequentis vitae promissio est, quia dicitur: Fulgebunt iusti sicut sol (Matth. XIII, 43; Sap. III, 7).
7 Nam in hac vita adhuc quisque positus quantalibet virtute polleat, quomodo sicut sol fulget, in qua corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15); in qua videmus aliam legem in membris nostris repugnantem legi mentis nostrae, et captivos nos ducentem in lege peccati, quae est in membris nostris (Rom. VII, 23); in qua et in nobismetipsis responsum mortis habemus, ut non simus fidentes in nobis (II Cor. I, 9); in qua etiam Propheta clamat: Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae (Psal. LIV, 6)? Nam et scriptum est: Sapiens ut sol permanet, fatuus ut luna mutatur (Eccli. XXVII, 12); non ad claritatis fulgorem, sed ad perseverantiam boni operis comparatio est solis deducta.
8 Bonum vero ordinationis eius initium necdum a vobis potuit de perseverantia laudari.
9 Quod autem Haec dies quam fecit Dominus clamasse vos dicitis, de quo hoc dictum sit pensare debuistis.
10 Praemissum quippe est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli.
11 A Domino factum est illud, et est mirabile in oculis nostris (Psal. CXVII, 22, 23).
12 Atque de hoc eodem lapide protinus subditur: Haec dies quam fecit Dominus.
13 Ipse enim qui pro fortitudine constructionis dicitur lapis, pro illuminationis gratia appellatus est dies, qui etiam factus est quia incarnatus est.
14 In quo exsultare, et laetari praecipimur, quia erroris nostri tenebras suae in nobis virtutis luce superavit.
15 In creaturae itaque laudem vox illa dari non debuit, quae soli convenit Creatori.
16 Sed cur ista reprehendo, qui quantum gaudia mentem rapiant scio? Charitas etenim vestra magnam vobis laetitiam genuit, quam videlicet mentis laetitiam in favore lingua secuta est.
17 Quod cum ita sit, laus ista culpa iam dici non potest, quam charitas invenit.
18 Mihi vero de sanctissimo fratre meo dici breviter debuit quod sufficienter acciperem, quia scirem quis esset qui hanc mihi praecipue dudum suae magnitudinis probationem dedit; quod, in tam multis dispensationis ecclesiasticae causis occupatus, tranquillum cor inter turbulentas frequentias tenuit, seque ipsum semper sub mansuetudine restrinxit.
19 Quod videlicet non parva laus magni et inconcussi est animi, inter causarum turbas non fuisse turbatum.
20 Praeterea assiduis insistere fraternitas vestra precibus debet, ut omnipotens Deus in praedicto fratre et consacerdote nostro bene coepta custodiat, et semper ad meliora perducat.
21 Hoc sanctissimis vobis, hoc subiecto ei populo semper orandum est.
22 Nam ita sibi regentium merita connectuntur et plebium, ut saepe ex culpa praesidentium deterior fiat vita subiectorum, et saepe ex merito plebium delinquat vita pastorum.
23 Quia enim mala actio praesidentis valde noceat subditis, testantur Pharisaei, de quibus scriptum est: Clauditis regnum coelorum ante homines.
24 Vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis introire (Matth. XXIII, 13).
25 Et quia culpa plebium multum noceat vitae pastorum, in David facto cognoscimus (II Reg. II, 24).
26 Ille enim Deo attestante laudatus, ille supernorum mysteriorum conscius, tumore repentinae elationis inflatus, populum numerando peccavit, et tamen vindictam populus, David peccante, suscepit.
27 Cur hoc? quia videlicet secundum meritum plebium disponuntur corda regentium.
28 Iustus vero iudex peccantis vitium ex ipsorum animadversione corripuit ex quorum causa peccavit.
29 Sed quia ipse sua scilicet voluntate superbiens a culpa alienus non fuit, vindictam culpae etiam ipse suscepit.
30 Nam ira saeviens, quae corporaliter populum perculit, rectorem quoque populi intimo cordis dolore prostravit.
31 Haec itaque considerate invicem, et sicut is qui vobis plebibusque praelatus est, intercedere pro omnibus, ita pro eius conversatione et moribus orare omnes debetis, ut apud omnipotentem Deum, et vos illius valeatis imitatione proficere, et ille meritis vestris adiuvetur.
32 Cuncti autem concorditer pro serenissimis dominis eorumque pia sobole cum magnis in quantum possumus assidue fletibus oremus, ut eorum vitam gratia protegens superna custodiat, et Christiano imperio gentium colla substernat.



Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA VI. AD MAURICIUM AUGUSTUM. De Cyriaci electione gratulatur. <<<     >>> EPISTOLA VIII. AD STEPHANUM EPISCOPUM. Invitum laudanti laudes rependit pro assidua illius praedicatione, qua Maria patricia aliive multi ad Ecclesiam revocati. Hortandum Constantinum praefectum ut Dei iudicium semper ante oculos habeat.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7