monumenta.ch > Gregorius Magnus > 6
Gregorius Magnus, Epistolae, 7, EPISTOLA V. AD CYRIACUM EPISCOPUM. Laudem tribuit, quod humiliter ac modeste de se sentiat; inde fortem illum esse coniicit. Amicissime hortatur, ut sublata occasione scandali, quae pacis et dilectionis sunt custodiat. Commendat fidem Ioannis et Athanasii. <<<     >>> EPISTOLA VII. AD PETRUM, DOMITIANUM, ET ELPIDIUM. Illos reprehendit quod in Cyriaci ordinatione clamassent: Haec dies, quam fecit Dominus. Pastorum culpas subiectis, subiectorum pastoribus nocere.

EPISTOLA VI. AD MAURICIUM AUGUSTUM. De Cyriaci electione gratulatur.

1 Gregorius Mauricio Augusto.
2 Omnipotens Deus, qui pietatem vestram pacis ecclesiasticae fecit esse custodem, ipsa vos fide servat, quam vos in sacerdotali unitate servatis; cumque supernae pietatis iugo cor humiliter subditis, coelesti gratia agitur ut hostes vestros pede fortitudinis prematis.
3 Non enim parvae potuit esse mercedis quod, Ioanne sanctae memoriae de hac luce subtracto, ad ordinandum sacerdotem pietas vestra diu haesitavit, tempus paulo longius distulit, cum metu omnipotentis Domini consilium quaesivit, ut videlicet causa Dei cum magno debuisset timore disponi.
4 Unde et aptum valde existere in pastorali regimine fratrem atque consacerdotem meum Cyriacum existimo, quem ad eumdem ordinem pietatis vestrae consilia longa genuerunt.
5 Qui in administrandis dudum rebus ecclesiasticis quam sollicitus et quomodo fuerit exercitatus cuncti novimus.
6 Unde et superna gestum dispensatione non ambigo ut qui bene minima gesserat congrue maiora susciperet, atque a cura rerum ad animarum regimina transiret.
7 Pro qua re totis precibus deprecamur ut bonum hoc omnipotens Deus serenitati dominorum piaeque eorum soboli et in praesenti saeculo atque in perpetua remuneratione retribuat, et praedicto fratri et consacerdoti meo, qui dominico gregi praelatus est, animarum curam plena sollicitudine exhibire concedat; ut irreprehensibiliter possit subiectorum suorum et prava corrigere, et recta ad crescendum fovere; quatenus de eo pietatis vestrae iudicium, non solum ante homines, sed etiam ante supernae quoque Maiestatis oculos convalescat.
8 Venerabiles autem viros Georgium presbyterum, et Theodorum diaconum pro iussione dominorum, atque pro imminentia hiemalis temporis, in hac urbe moras perpeti non permisi.