monumenta.ch > Gregorius Magnus > 59
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LVIII. AD THEODERICUM ET THEODEBERTUM. Augustinum, cui iniunxit ut aliquos secum e vicino presbyteros ducat in Angliam, commendat, et Candidum Ecclesiastici rectorem patrimonii. <<<     >>> EPISTOLA LX. AD EULOGIUM EPISCOPUM. Speciali charitatis vinculo ambos ipsos constringi observat: hinc dolenti congemiscit; ac ne illius dolorem augeat, reticet mala quae a Langobardis patitur. Miratur quod epistolae adversus Ioannis Constantinopolitani superbiam non responderit. Mutua mittit munera.

EPISTOLA LIX. AD BRUNICHILDEM FRANCORUM REGINAM. Ut Augustino in Angliam eunti et Candido rectori patrimonii tuitionem et auxilium impendat.

1 Gregorius Brunichildae reginae Francorum.
2 Excellentiae vestrae Christianitas ita nobis veraciter olim innotuit, ut de bonitate eius nullatenus dubitemus; sed magis certum modis omnibus teneamus, quia in causa fidei devote et studiose concurrat, et religiosae sinceritatis suae solatia copiosissime subministret.
3 Ex qua re bene confidentes, paterna charitate salutantes indicamus ad nos pervenisse Anglorum gentem, Deo annuente, velle fieri Christianam; sed sacerdotes, qui in vicino sunt, pastoralem erga eos sollicitudinem non habere.
4 Quorum ne animae in aeterna damnatione valeant deperire, curae nobis fuit praesentium portitorem Augustinum servum Dei, cuius zelus et studium bene nobis est cognitum, cum aliis servis Dei illuc dirigere, ut per eos potuissemus ipsorum voluntates addiscere, et de eorum conversione, vobis quoque annitentibus, in quantum est possibile, cogitare.
5 Quibus etiam iniunximus ut ad agenda haec e vicino secum debeant presbyteros ducere.
6 Excellentia ergo vestra, quae prona in bonis consuevit esse operibus, tam pro nostra petitione, quam etiam divini timoris consideratione, eum dignetur in omnibus habere commendatum, atque ei tuitionis suae gratiam vehementer impendat, et labori eius patrocinii sui ferat auxilium; et ut plenissime possit habere mercedem, ad supra scriptam Anglorum gentem sua tuitione securum ire provideat, quatenus Deus noster qui in hoc saeculo vos bonis sibi placitis decoravit, hic et in aeterna requie cum suis vos sanctis faciat gratulari.
7 Praeterea dilectum filium nostrum Candidum presbyterum, et patrimoniolum Ecclesiae nostrae, quod illic constitutum est, vestrae Christianitati commendantes, petimus ut tuitionis vestrae gratiam in omnibus consequatur.