monumenta.ch > Hieronymus > sectio 24 > 57a
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LVII. AD IOANNEM EPISCOPUM. Post nequissimum decessorem Anastasium, Corinthios sic regat, ut praecedentis contagii omnes abstergat maculas. Concedit pallii usum. Hortatur ut in subiectis sibi locis simoniam compescat. <<<     >>> EPISTOLA LVIII. AD UNIVERSOS EPISCOPOS PER HELLADIAM. Gratulatur de Anastasii correctione, cuius casus sit illis cautela. Ioanni illius successori obediant. Non patiantur, aut dato praemio, aut alicuius gratia vel supplicatione clericos ordinari vet promoveri.

EPISTOLA LVII. AD ARIGIUM PATRICIUM. Commendat Augustinum, eiusque socios, et Candidum.

1 Gregorius Arigio patricio Galliae.
2 Quanta in vobis bonitas, quantaque mansuetudo cum Christo placita charitate resplendeat, latore praesentium Augustino servo Dei referente comperimus; atque omnipotenti Deo gratias agimus, qui haec in vobis pietatis suae dona concessit, per quae inter homines valde laudabiles, et ante conspectum ipsius, quod est veraciter utile, gloriosi possitis existere.
3 Oramus ergo omnipotentem Dominum, ut haec in vobis quae concessit dona multiplicet, et sua vos cum omnibus vestris protectione custodiat, et ita actionem gloriae vestrae in hoc saeculo disponat, ut et hic vobis et in futura, quod magis optandum est, vita proficiat.
4 Salutantes itaque gloriam vestram paterna dulcedine petimus ut lator praesentium, et servi Dei qui cum eo sunt, vestra in quibus necesse fuerit solatia consequantur, quatenus dum vestrum favorem invenerint, iniuncta sibi melius, adiuvante Domino, valeant adimplere.
5 Praeterea filium nostrum Candidum presbyterum, quem ad gubernationem patrimonii Ecclesiae nostrae, quod illic est, transmisimus, vobis per omnia commendamus; confidentes a Deo nostro vos mercedis vicem recipere, si rebus pauperum solatia sua gloria vestra devota mente praestiterit.