monumenta.ch > Gregorius Magnus > 53a
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA LIII. AD VIRGILIUM EPISCOPUM. Vices illi suas in regno Childeberti concedit. Monet ut simoniacam labem prohibeat, et ne ex laicis repente fiant episcopi. De pallii usu, et quatenus vices apostolicas obire debeat. <<<     >>> EPISTOLA LIV. AD UNIVERSOS REGNI CHILDEBERTI EPISCOPOS. Virgilio Arelatensi, cui vices suas commisit, obediant; ab eo vocati veniant ad synodum; nec ad longinqua loca sine illius auctoritate pergant.

EPISTOLA LIII. AD VIRGILIUM EPISCOPUM. Commendat Augustinum ac simul Candidum presbyterum; monetque ut huic patrimonii pensiones restituat, quas collegerat ipsius decessor.

1 Gregorius Virgilio episcopo Arelatensi metropolitae.
2 Quamvis fraternitatem vestram bonis esse intentam operibus, et sponte se exhibere in causis Deo placitis confidamus, verumtamen utile esse fraterna vos alloqui charitate credimus, ut solatia, quae vos ultro decet impendere, nostris quoque provocati epistolis augeatis.
3 Atque ideo indicamus sanctitati vestrae Augustinum, servum Dei, praesentium portitorem, cuius zelus et studium bene est nobis cognitum, cum aliis servis Dei, pro animarum nos illuc compendio transmisisse, sicut ipse vobis eoram positus poterit indicare.
4 In qua re oratione vos eum et auxiliis adiuvare necesse est, atque, ubi opus exegerit, solatiorum vestrorum ei praebere suffragia et paterna ac sacerdotali illum consolatione sicut convenit refovere, quatenus dum sanctitatis vestrae fuerit solamina consecutus, si quid Deo nostro lucrifacere, sicut optamus, valuerit, et vos possitis pariter mercedem acquirere, qui ad bona opera suffragii vestri devote copiam ministratis.
5 Candidum autem presbyterum, communem filium, et patrimoniolium Ecclesiae nostrae fraternitas vestra, quippe ut unanimis nobis, studeat habere commendatum, ut aliquid inde pauperum alimoniis sanctitate vestra valeat adiuvante proficere.
6 Quia igitur patrimoniolum ipsum per annos plurimos praedecessor vester tenuit, et collectas apud se pensiones servavit, fraternitas vestra cuius sint res vel quibus erogentur consideret, atque eas animae suae respectu supra scripto filio nostro Candido presbytero nobis restituat dirigendas.
7 Nam valde est exsecrabile ut quod a regibus gentium servatum est, ab episcopis dicatur ablatum.