monumenta.ch > Hieronymus > sectio 17 > 44a
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XLIV. AD LEONTIUM EPISCOPUM. De visitatione Ariminensi melius procuranda. <<<     >>> EPISTOLA XLV. AD ANDREAM SCHOLASTICUM. Castorium chartularium commendat.

EPISTOLA XLIV. AD IOANNEM EPISCOPUM. Hortatur ut Venantio pristinam ostendat benevolentiam.

1 Gregorius Ioanni episcopo Syracusano.
2 Quamvis causa fuerit quae fraternitatis vestrae animos ad iracundiam non immerito provocaret, ut nec oblationes domni Venantii voluissetis suscipere, nec in domo ipsius sacra missarum sineretis solemnia celebrari, tamen quia ita terrena agi debet utilitas, ut nullum nos iurgium a charitatis valeat connexione disiungere, proinde sanctitatem vestram, sicut dudum scripsimus, adhortamur, quatenus et oblationes ante dicti viri omnimodo in dulcedine et Deo placita debeatis sinceritate suscipere, et in domo ipsius missarum peragi mysteria permittatis; ut, sicut scripsimus, si fortasse voluerit, per vos debeatis accedere, et celebrando apud eum missas priorem gratiam reformare.
3 Oportet namque filiis sacerdotalem vos affectum impendere, et in causis, prout ratio suffragatur, iurisdictionem Ecclesiae vestrae minime praeterire.
4 Hoc ergo considerans, necesse est ut ita se circa eos fraternitas vestra discreta moderatione exhibere studeat, ut et quod negotii qualitas exigit, salubriter peragat, et a paternae charitatis gratia non recedat.