monumenta.ch > Gregorius Magnus > 27 > 35
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXXIV. AD CASTORIUM NOTARIUM. Inquirat quot ab ultima antiquitate litaniae solemnes fuerint in quibus Ravennas episcopus pallio uteretur. <<<     >>> EPISTOLA XXXV. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Pecuniam mittit in captivorum redemptionem, cui studiose iubet incumbere.

EPISTOLA XXXV. AD CYPRIANUM DIACONUM. Monachos tres ad monasterium sancti Martini cogat redire; faveat eiusdem monasterii procuratoribus; eidem reddat mancipia.

1 Gregorius Cypriano diacono.
2 Pervenit ad nos, insinuante Theodosio abbate monasterii sancti Martini, tres se illic in Sicilia monachos, quos pro utilitate monasterii sui transmiserat, retinuisse, et petiit a nobis ut cum tuo eos solatio in suum debeat monasterium revocare.
3 Dilectio ergo tua, quae nos huiusmodi causas zelari valde ferventerque cognovit, eos sollicita faciat indagatione perquiri, et inventos ad suprascriptum abbatem, cui contumaces exstiterunt, sub competenti cautela atque districtione transmitti.
4 Esto itaque sollicitus ne regularis districtio, vel dilatione aliqua, vel deputatorum remissione laedatur.
5 Praesentium vero portitoribus, qui pro agendis eiusdem monasterii utilitatibus a supradicto Theodosio abbate noscuntur esse transmissi, in omnibus te instanter volumus praebere solatia, quatenus, te concurrente, rationabiliter quae sibi iniuncta sunt valeant explicare.
6 Mancipia autem eiusdem monasterii, quae praedictus abbas ab hominibus Ecclesiae nostrae indebite perhibet detineri, necesse est te modis omnibus perscrutari.
7 Et si ita repereris, sine aliqua ea facito dilatione restitui.