monumenta.ch > Gregorius Magnus > 34a
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXXIV. AD CYPRIANUM DIACONUM. Ciceronem monachum lapsum Misenati Ecclesiae, cuius fuerat famulus, restituat. <<<     >>> EPISTOLA XXXV. AD CYPRIANUM DIACONUM. Monachos tres ad monasterium sancti Martini cogat redire; faveat eiusdem monasterii procuratoribus; eidem reddat mancipia.

EPISTOLA XXXIV. AD CASTORIUM NOTARIUM. Inquirat quot ab ultima antiquitate litaniae solemnes fuerint in quibus Ravennas episcopus pallio uteretur.

1 Gregorius Castorio notario nostro Ravennae.
2 Dum Florentinus Ravennatis Ecclesiae diaconus apud nos pro reverendissimo fratre et coepiscopo nostro Mariniano de usu pallii ageret, requisitus a nobis quae esset antiqua consuetudo, respondit quod in omnibus litaniis pallio Ravennatis Ecclesiae episcopus uteretur.
3 Quod ita non esse et ab aliis didicimus, et ex epistolis Ioannis quondam episcopi, quas ei ostendi fecimus, evidenter apparuit.
4 Sed hoc asseruit quod dicere iussus est.
5 Nam tempore quo a te idem Ioannes quondam episcopus est inhibitus, ne pallio inordinate ac temere uti praesumeret, scripsit nobis hanc fuisse priscam consuetudinem, ut civitatis ipsius episcopus pallio in litaniis solemnibus uteretur.
6 Quarum ibi litterarum exemplaria pro tua informatione transmisimus.
7 Adeodatus vero praedictae Ecclesiae diaconus, dum apud nos tempore quo hic fuit similiter de eiusdem usu pallii agere enixius studeret, volentes cognoscere veritatem, eum similiter quae esset consuetudo curavimus requirendum.
8 Qui, ut credi sibimet suaderet, atque a nobis valeret quod petebat exigere, sub iureiurando testatus est antiquam consuetudinem fuisse ut in quatuor aut in quinque solemnibus litaniis pallio civitatis suae episcopus uteretur.
9 Experientia ergo tua diligenter invigilet, et cum omni sollicitudine quot litaniae solemnes ab antiquitate fuerint requirat.
10 Nec eas solemnes nominando requirere studeat, sed maiores; ut per hoc quod nobis praefatus Adeodatus diaconus testatus est, et praedicti Ioannis episcopi fatetur epistola, dum constiterit quantae litaniae solemnes fuerint, quoties indui solebat in litaniis pallium cognoscentes, libentissime concedamus.
11 Sed hoc non ab illis perquirat qui ab ecclesiasticis exhibentur, sed ab aliis quos sine favore partis esse cognoverit, et quaeque sollicita indagatione repererit nobis subtiliter indicet, ut veritate, sicut diximus, cognita, fratris coepiscopi nostri reverendissimi Mariniani animos relevemus.