monumenta.ch > Gregorius Magnus > 31a
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXXI. AD CONDUCTORES MASSARUM. Donec adveniat Gallicani patrimonii rector, Arigio patricio obediant. <<<     >>> EPISTOLA XXXII. AD CYPRIANUM DIACONUM. Defuncto Maximiano episcopo, nonnullos e clericis ab eo propter maleficium in carcerem coniectos, gravibus afficiat poenis.

EPISTOLA XXXI. AD RAVENNATES. Qui adversus Castorium contestatorios libellos de nocte posuit sacra communione sit privatus, nisi publice aut contestationis veritatem ostendat, aut errorem suum confiteatur.

1 Gregorius Mariniano episcopo Ravennati cum caeteris fratribus et coepiscopis, sacerdotibus, levitis, clero, nobilibus, populo, militibus civitate Ravenna consistentibus, vel ex ea foris degentibus.
2 Quidam (Grat. 2, q. 1, c. 2), maligni spiritus consilio repletus, contra Castorium notarium ac responsalem nostrum nocturno silentio in civitatis loco contestationem posuit in eius crimine loquentem, mihique etiam de facienda pace callide contradicentem.
3 Et quia quisquis veraciter loquitur semetipsum innotescere non debet formidare, oportet ut publice exeat, et quaecunque in contestatione sua loqui praesumpsit ostendat; quod si non exierit, neque publice confessus fuerit, quisquis ille sit qui hoc agere praesumpsit, vel consensum in tantae iniquitatis consilio praebuit, ex Dei et Domini nostri Iesu Christi spiritu definimus ut sancti eius corporis ac sanguinis participatione privatus sit.
4 Si vero quia latet, et quoniam nescitur, teneri a disciplina non valet tanti mali conscius, et iam prohibitus corpus ac sanguinem Domini percipere praesumit, anathematis ultione percussus sit, et ut fallax ac pestifer a sanctae Ecclesiae corpore divisus.
5 Si quis autem fortasse talis est quem nos, huius facti auctorem ac participem esse nescientes, ad eum, bona optantes, epistolas transmittimus, ipsa pro eo apud omnipotentem Dominum deprecatio sit vacua.
6 Sin autem in eadem civitate egressus ad publicum potuerit docere quae dixit, vel, certe sciens se non posse quae scripsit ostendere, errorem suum fuerit aperte confessus, dominici corporis ac sanguinis participatione non sit privatus, neque a corpore sanctae Ecclesia alienus existat, quia nos apud omnipotentem Dominum ex nostris quotidie culpis agnoscimus ut, quamvis servato disciplinae moderamine, aliorum tamen erratis parcendo indulgeamus.
7 Mense Aprili, indictione 14.