monumenta.ch > Gregorius Magnus > 27a
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXVII. AD CYPRIANUM DIACONUM. Attendat num res Ecclesiae minuerit defunctus episcopus. Ad successoris electionem clerum et populum hortetur. <<<     >>> EPISTOLA XXVIII. AD CASTORIUM DIACONUM. Pisaurensis episcopi aliorumve sacerdotum vitam perscrutetur; si quid sinistrum invenerit, renuntiet. Tutorem tueatur, ut quae sibi pro pauperibus iniuncti sunt valeat exsequi.

EPISTOLA XXVII. AD CLERUM ET POPULUM IADERAE. Se contra Maximum solo iustitiae zelo moveri asserit. Hortatur ut a Maximi communione se suspendant, atque ab illis sacram communionem percipiant quos Maximo non communicare noverint.

1 Gregorius presbyteris, diaconibus et clero, nobilibus ac populo Iaderae consistentibus, et qui Maximo praevaricatori communicaverant.
2 Pervenit ad me quosdam vestrum, ignorantia vel necessitate deceptos, his qui ab apostolica sede, culpa, sicut nostis, exigente, communione privati sunt, communicasse; quosdam vero se salubri discretione, protegente Domino, suspendisse; et quantum de constantibus gaudeo, tantum de deviantibus ingemisco, quoniam sacrae communionis mysteria, quae ad absolutionem nobis divina pietate concessa sunt, in detrimentum magis suae animae perceperunt.
3 Et quia, sicut vobis omnipotens Deus innotescat, vehementer charitati vestrae et medullitus ex toto corde compatior, paterno affectu obtestor atque suadeo ut ab illicita communione se quisque suspendat, et quos apostolica sedes in communionis suae consortium non recipit omnino refugiat, ne inde reus ante conspectum aeterni iudicis unde poterat salvari consistat.
4 Comperi autem quod quidam perversae mentis homines illic insinuare conati sunt quia ego contra Maximum quodam odio movear, et non ea quae canonica, sed ea potius quae furoris sunt exsequi concupiscam.
5 Sed absit hoc, absit a sacerdotali animo, ut in qualibet causa privato zelo moveatur.
6 Ego vero populo in illis partibus consistenti, ac meae animae providens et omnipotentis Dei iudicium pertimescens, causas eiusdem Maximi exquiri volo, et cum omni sinceritate revelante Domino quod est canonicum definire.
7 Cui quoniam frequenter scripsimus ut non prius sacra missarum solemnia celebraret quam causam eius potuissemus agnoscere, alioquin esset communione privatus; et ex hoc iam superbiae ipsius culpa in aperto monstratur, quod, saepius, sicut dixi, admonitus ut ad nos veniret, diversis excusationibus renititur, refugit, metuit.
8 Unde ergo trepidat, si eum de his quae dicta sunt conscientia non accusat? Haec ergo cognoscentes, postquam vobis nullam de ignorantia excusationem assumere potestis, rego, hortor et moneo, ut a prohibirae vos communionis consortio per omnia suspendatis, nec culquam sacerdoti suprascripto Maximo communicanti contra animam suam quisquam vestrum communicare praesumat.
9 Quia tamen audio, sicut praefatus sum, quosdam vestrum ignorantia lapsos, quosdam etiam ad communicandum violenter esse oppressos, omnipotentem Dominum deprecor, ut et eos qui huic pravitati minime consenserunt perpetua gratiae suae protectione custodiat, et optata eis largitate respondeat, et illos quos aut studium, aut ignorantia, aut alia quaelibet causa, traxit in culpam, ab omni reatu peccatorum, atque ab omnibus vinculis alienae obligationis absolvat, omnibusque in praesenti vita protectionis suae gratiam tribuat, et nos de vobis in aeterna patria gaudere concedat.
10 Ut igitur haec vobis intercessio apud Deum Salvatorem nostrum proficiat, adhortationibus nostris pro animae vestrae salute obedientiam exhibete, et ab illis sacram communionem percipite quos se ab ante dicti Maximi communione abstinuisse vel abstinere cognoscitis.