monumenta.ch > Gregorius Magnus > 27
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XXVI. AD SALONITANOS. Se non privato odio contra Maximum moveri; mirari autem se quod ex illis vix pauci a Maximi communione abstinuerint. <<<     >>> EPISTOLA XXVII. AD CLERUM ET POPULUM IADERAE. Se contra Maximum solo iustitiae zelo moveri asserit. Hortatur ut a Maximi communione se suspendant, atque ab illis sacram communionem percipiant quos Maximo non communicare noverint.

EPISTOLA XXVII. AD CYPRIANUM DIACONUM. Attendat num res Ecclesiae minuerit defunctus episcopus. Ad successoris electionem clerum et populum hortetur.

1 Gregorius Cypriano diacono.
2 Obitum Theodori episcopi dilectionem tuam iam credimus cognovisse.
3 Sed quia ipse testamentum dicitur condidisse, subtiliter, ne quid de rebus Ecclesiae suae consumpsisset, te oportet inquirere.
4 Et siquidem eum exinde aliquid incongrue minuisse didiceris, ita age ut res ipsae ab eo cuius interest modis omnibus reparentur.
5 Clerum vero et populum loci ipsius admonere te convenit, ut, omni dilatione postposita, eligant qui sibi, revelante Deo, debeat episcopus ordinari. (Grat. Caus. 12, q. 5, c. 2.)