monumenta.ch > Hieronymus > sectio 14 > 29 > 19a
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XIX. AD SABINIANUM DIACONUM. Epistolam superiorem, ob reverentiam imperatoris, suavitate respersam, det Ioanni episcopo. Principi is callide persuaserat ut Gregorium ad pacem secum servandam hortaretur. Sabiniani adversus eius superbiam animum excitat Gregorius. <<<     >>> EPISTOLA XX. AD MAURICIUM AUGUSTUM. Laudat imperatoris zelum pro Ecclesiae pace. Ioannis episcopi hypocrisim depingit. Ambitioso quem usurpabat titulo Ecclesiam totam, venerandas synodos, pias leges, ipsius Christi mandata turbari; illius proinde superbiam imperiali auctoritate constringendam. Se vero, nisi humiliter ac suaviter admonentem audiat Ioannes, illi cum Deo invicte restiturum.

EPISTOLA XIX. AD DOMINICUM EPISCOPUM. Ut mutua ipsorum dilectio coeleste gaudium acquirat, mutuis sese orationibus adiuvent.

1 Gregorius Dominico episcopo Africano.
2 Epistolarum vestrarum plena sacerdotali charitate elocutio ita sanctitatem vestram memoriter nostris facit mentibus inhaerere, ut non credatur abesse corpore, quippe quae per affectum semper manet in corde.
3 Ut ergo haec quam ad alterutrum habemus dilectio coelestium nobis commodum acquirat gaudiorum, nostri simus invicem adiutores, et auxilium nobis orationis mutuae porrigamus; quatenus divina misericordia clementiae suae nobis dono concedat, et praedicare quod diligit, et sequi hoc quod per nos praedicari concessit.
4 Sicque officii nostri ministerium pietatis suae protectione disponat, ut fructum de creditis eidem venienti Domino reportemus, et ad futura aequitatis praemia cum aliorum lucro, eius adiuvante gratia, perducamur.
5 Quia vero scriptum est: Orate pro invicem, ut salvemini (Iac. V, 16), ut ad haec pervenire mereamur, et me pro vobis apud sacratissimum beati Petri apostolorum principis corpus, et vos pro me apud sanctum Cyprianum martyrem, orationibus decet incumbere.
6 Preces etenim nostrae tanto celerius in dominicae pietatis aurem sublevantur, quanto eas vicissim pro vobis fusas charitatis ardor exacuit.
7 Sed quia sanctitas vestra nudis me verbis alloqui recusat epistolis quoque xenia coniunxit.
8 Quae nos cum gratiarum actione suscepimus; sed tamen plus mentis vestrae affectu quam rerum copia delectamur.