monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XV. AD IOANNEM EPISCOPUM. Ioannem presbyterum inique damnatum absolvit, atque ab omni haereseos labe purum denuntiat. Eumdem commendat Ioanni episcopo Constantinopolitano. <<<     >>> EPISTOLA XVI. AD MAURICIUM AUGUSTUM. Ioannem presbyterum prorsus innocentem affligi denuo velui haeresi obnoxium non permittat.

EPISTOLA XVI. AD DATIANUM EPISCOPUM. Amice rogat ut sibi afflicto compatiatur.

1 Gregorius Datiano episcopo metropolitano.
2 Scripta dulcissimae et cordis ulnis omnibus amplectendae vestrae beatitudinis tristis accepi, laetus relegi.
3 Quis enim in hac terra non lugeat, quae barbarorum gladiis tradita, pene iam non habet qui in ea vivant, et tamen habet quotidie qui moriantur? Sed in quantalibet tristitia, quem non vestrae epistolae in gaudium exsultationis excuterent? in quibus cum oris efficacia, cum praepollentis sapientiae ingenio mihi medullitus loquebatur, non carnis lingua, sed charitatis.
4 Quia vero ego de fonte vestrae securitatis hauriens, ex aliquanto laetificatus sum, vos quoque, rogo, nostrae tristitiae luctum tangite, et afflictionem nostram in vobismetipsis magistra charitate pertrahite.
5 Neque enim nostri moeroris sordes mundabitis, nisi ipsi quoque per compassionem manum vestri cordis inquinetis.
6 Nam sordida vascula, ut inquinatione terrae careant, cum terra mundari solent; et vos si parumper ad curam nostram vestrum animum ducitis, ut nobis opitulari valeatis, quasi cum luto lutum mundatis.
7 Sed quia hoc operando simul et orando agitis, si quid pro nobis in vobis terrena actio inquinat, statim aqua orationis lavat.
8 Quia enim si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra, compatiendo laboribus nostris ostendite quia unum sumus.
9 Narrare enim mala quae extrinsecus et intrinsecus patior, epistolari brevitate prohibeor.
10 Sed communis filius Sabinianus diaconus vestrae dulcissimae sanctitati curanda vulnera nostra aperiet; sed ex opere supernae gratiae subsequente salute cognoscat quia medicus est qui vulnus videt.
11 Pueros vero episcopo similes non transmitto, nisi prius cum omnipotentis Dei et Beatitudinis vestrae solatio a terrenis implicationibus exutus ipse episcopus fuero.
12 Quando enim me apud meipsum invenero, tunc foris mei similes videlicet deformes quaero.
13 Data X Kal. Ianuarii.