monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XIV. AD NARSEM COMITEM. Athanasium presbyterum in Manichaei dogma cecidisse, Ioannem vero ab haeresi immunem declarat; Pelagianum esse qui negat mortuam, cum peccavit, Adami animam. Ephesinae synodi recentiores Codices falsatos suspicatur, requirendos monet vetustos. <<<     >>> EPISTOLA XV. AD IOANNEM EPISCOPUM. Ioannem presbyterum inique damnatum absolvit, atque ab omni haereseos labe purum denuntiat. Eumdem commendat Ioanni episcopo Constantinopolitano.

EPISTOLA XV. AD IOANNEM EPISCOPUM. Quinque in illo carpit. Ravennatem Ecclesiam honorare desiderat, sed honorem ex superbia arripi non patitur

1 Gregorius Ioanni episcopo Ravennati.
2 Primum me hoc contristat, quia mihi fraternitas tua duplici corde scribit, et alia blandimenta in epistolis suis exhibet, alia in lingua sua saeculariter ostendit.
3 Deinde grave mihi est, quia irrisiones illas, quas habere notarii adhuc pueri solent, usque hodie frater meus Ioannes in lingua sua retinet.
4 Mordenter loquitur, et quasi de tali astutia laetatur.
5 Amicis praesentibus blanditur, de absentibus obloquitur.
6 Tertio grave mihi et omnino exsecrabile est, quia servis suis, quaelibet hora fuerit, turpia crimina imponit, ut effeminati, et adhuc graviter hoc apertius vocentur.
7 Post hoc accessit quod disciplina ad vitam clericorum custodiendam nulla est, sed tantummodo solum se clericis suis dominum exhibet.
8 Ultimum vero est, quod tamen pondere elationis primum, quia de usu pallii extra ecclesiam, quod decessorum meorum temporibus facere nunquam praesumpsit, nunquam a decessoribus eius praesumptum est, sicut responsales nostri testantur (excepto si reliquiae conderentur, quod tamen de reliquiis unus tantummodo potuit inveniri qui diceret), meis diebus in despectum meum cum summa audacia non solum faciebat, sed etiam frequentabat.
9 Ex quibus omnibus invenio quia honor episcopatus totus foris in ostensione est, non in mente.
10 Et quidem omnipotenti Deo gratias ago, quia eo tempore quo ad me hoc pervenit, quod ad aures decessorum meorum nunquam pervenerat, Langobardi inter me et Ravennatem civitatem positi fuerant.
11 Nam ostendere forsitan hominibus habui quantum scio esse districtus.
12 Ne autem credas quia ego Ecclesiam tuam in aliquo gravari aut minui volo, recordare in missarum Romanorum solemnibus ubi Ravennas diaconus stabat, et require ubi hodie stat, et cognosces quia Ecclesiam Ravennatem honorare desidero.
13 Sed ut quicunque quodlibet ex superbia arripiat, hoc ego tolerare non possum.
14 Tamen hac de re iam diacono nostro Constantinopolim scripsi, ut per omnes qui sub se etiam tricenos et quadragenos episcopos habent requirere debeat.
15 Et sicubi iste usus est, ut in litaniis cum palliis ambulent, absit ut per me Ravennatis honor Ecclesiae in aliquo imminui videatur.
16 Haec ergo omnia quae superius dixi, frater charissime, recogita; diem tuae vocationis attende; quas rationes de sarcina episcopatus redditurus es considera.
17 Emenda illos mores notarii.
18 Vide quid in lingua, quid in actu episcopum deceat.
19 Esto totus purus fratribus tuis.
20 Non aliud loquaris, et aliud in corde habeas.
21 Nec appetas ultra videri quam es, ut possis ultra esse quam videris.
22 Crede mihi, quando ad hunc locum veni, tantae deliberationis fui tantaeque charitatis circa fraternitatem tuam, ut si eamdem charitatem meam custodire voluisses, adhuc talem fratrem, sicque te pure diligentem, tibique omni devotione concurrentem nunquam inveneras; sed cognitis verbis ac moribus tuis, fateor, resilui.
23 Rogo ergo, per omnipotentem Deum, emenda omnia illa quae praemisi, maxime duplicitatis vitia.
24 Permitte me amare te, et ad praesentem et ad futuram vitam utile tibi esse poterit ut a fratribus ameris.
25 Ad haec autem mihi non verbis, sed moribus responde.
26 (Cf. Ioan. Diac. l. IV, n. 6.)



Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XIV. AD NARSEM COMITEM. Athanasium presbyterum in Manichaei dogma cecidisse, Ioannem vero ab haeresi immunem declarat; Pelagianum esse qui negat mortuam, cum peccavit, Adami animam. Ephesinae synodi recentiores Codices falsatos suspicatur, requirendos monet vetustos. <<<     >>> EPISTOLA XV. AD IOANNEM EPISCOPUM. Ioannem presbyterum inique damnatum absolvit, atque ab omni haereseos labe purum denuntiat. Eumdem commendat Ioanni episcopo Constantinopolitano.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15