monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14a
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA XIV. AD CLERUM ECCLESIAE CAPUANAE. De visitatione Ecclesiae Capuanae Gaudentio commissa. <<<     >>> EPISTOLA XV. AD IOANNEM EPISCOPUM. Quinque in illo carpit. Ravennatem Ecclesiam honorare desiderat, sed honorem ex superbia arripi non patitur

EPISTOLA XIV. AD NARSEM COMITEM. Athanasium presbyterum in Manichaei dogma cecidisse, Ioannem vero ab haeresi immunem declarat; Pelagianum esse qui negat mortuam, cum peccavit, Adami animam. Ephesinae synodi recentiores Codices falsatos suspicatur, requirendos monet vetustos.

1 Gregorius Narsi comiti.
2 Charitas vestra, sollicitudinem nostrae opinionis habens, scribere studuit quid de illo Codice qui contra Athanasium presbyterum transmissus est sensit.
3 Quem nos, ex parte aliqua subtiliter percurrentes, in Manichaei invenimus dogma cecidisse.
4 Sed is qui loca aliqua esse haeretica signo contra posito ostendit, ipse quoque in Pelagianam haeresim labitur, quia quaedam loca catholice dicta et omnino orthodoxa velut haeretica annotavit.
5 Hoc enim ubi scriptum est quia cum peccavit Adam, eius est anima mortua, qualiter mortuam dixerit inferius ostendit, quia status sui beatitudinem amisit.
6 Hoc quisquis negat, catholicus non est.
7 Deus enim dixerat: Qua hora comederitis, morte moriemini (Genes. II, 17).
8 Cum ergo comedit de ligno vetito Adam, quia in corpore mortuus non est novimus, quia post hoc filios genuit atque annis multis vixit.
9 Si itaque in anima mortuus non est, quod dici nefas est, ipse mentitus est qui hunc praedixit die qua peccasset moriturum.
10 Sed sciendum est quia mors duobus accidit modis, aut absentia vivendi, aut a qualitate vivendi.
11 In hoc ergo quod comedendo vetitum eius anima dicitur mortua, non absentia vivendi, sed a qualitate vivendi, ut postmodum viveret in poena qui ad hoc creatus fuerat ut beate viveret in laetitia, Hunc ergo locum qui in eo Codice qui mihi a fratre meo Ioanne episcopo transmissus est annotavit haereticum, Pelagianus est, quia sententia ista evidenter Pelagii est.
12 Quam Paulus apostolus aperte in suis Epistolis destruit.
13 Quae loca Epistolarum eius singula dicere praetermitto, quia scienti loquor.
14 Pelagius vero qui in Ephesina synodo damnatus est, ea intentione hoc dixit, ut ostenderet nos a Christo vacue redemptos.
15 Si enim nos per Adam in anima mortui non sumus, quod dici nefas est, vacue redempti sumus.
16 Ephesinam autem synodum perscrutantes, de Adelphio et Sava, et caeteris aliis, qui illic dicuntur, esse damnati, omnino nihil invenimus et existimamus quia sicut Chalcedonensis synodus in uno loco ab Ecclesia Constantinopolitana falsata est, sic aliquid in Ephesina synodo factum est.
17 Charitas ergo vestra vetustos omnino codices eiusdem synodi requirat, et illic inde videat si quid tale invenitur, mihique eumdem Codicem quem invenerit transmittat, quem mox ut legero retransmitto.
18 Novis enim Codicibus passim non credat, ex qua re dubius factus sum, et nihil adhuc volui de hac causa praedicto fratri meo Ioanni episcopo rescribere.
19 Romani autem Codices multo veriores sunt Graecis, quia nos vestra sicut non acumina, ita nec imposturas habemus.
20 De Ioanne vero presbytero cognoscite quia illius causa per synodum decisa est, in qua aperte cognovi quia eius adversarii eum facere haereticum voluerunt et diu conati sunt, sed minime potuerunt.
21 Vestros, qui nostri sunt, mea vice salutate, et nostri, qui vestri sunt, per me vos multum salutant.
22 Omnipotens Deus sua te manu inter tot spinas protegat, ut eos illaesus, quos Dominus elegit, flores decerpas. (Vide indict. 15, ep. 31. Cf. Ioan. Diac. l. IV, n. 36.)