monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9a
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA IX. AD PETRUM NOTARIUM. Miriensis Ecclesiae tunc reddenda ministeria, cum ibi ordinatus fuerit episcopus. <<<     >>> EPISTOLA X. AD FELICEM EPISCOPUM. Districtam, nisi primae Iustinianae episcopo primati suo pareat, minatur correptionem.

EPISTOLA IX. AD DONUM EPISCOPUM. Pallio, quo ipsum decorat, morum ornatum adiungendum monet. Antiqua Messanensis Ecclesiae privilegia firmat.

1 Gregorius Dono episcopo Messanensi.
2 Apostolicae sedis benevolentia atque antiquae consuetudinis ordine provocati, fraternitati tuae, quam in Messanensi Ecclesia gubernationis suscepisse constat officium, pallii usum praevidimus concedendum, illis videlicet temporibus atque ordine quibus decessorem quoque tuum usum esse non ambigimus: hoc nihilominus admonentes, ut sicut a nobis huiuscemodi decoris usum ad sacerdotalis officii honorem accepisse te gaudes, ita etiam morum atque actuum probitate ad gloriam Christi, nostra susceptum auctoritate, adornare contendas officium.
3 Sic etenim alterno eris invicem decore conspicuus, si ad huiuscemodi corporis habitum mentis quoque tuae bona omnia concordent.
4 Omnia enim privilegia quae tuae pridem concessa esse constat Ecclesiae nostra auctoritate firmamus, et illibata decernimus permanere.