monumenta.ch > Gregorius Magnus > 53a > 8
Gregorius Magnus, Epistolae, 5, EPISTOLA VII. AD CANDIDUM PRESBYTERUM. Iubet ex reditibus patrimonii pueros Anglos, et in usum pauperum vestimenta emere. <<<     >>> EPISTOLA VIII. AD EPISCOPOS EPIRI. Andreae in metropolitanum electionem probat. Hortatur ut illum imitentur, illi obediant, illi sint concordes, atque ut gregi suo invigilent singuli. Promovendi apud illos clerici non pecunia, non personae ullius gratia, sed moribus suis commendentur.

EPISTOLA VIII. AD CYPRIANUM DIACONUM. Persequatur Manichaeos. Iudaeis vero qui ad Christum fuerint conversi minuenda pensionum onera. Mutuos det rusticis solidos.

1 Gregorius Cypriano diacono et rectori patrimonii Siciliae.
2 De Manichaeis qui in possessionibus nostris sunt, frequenter dilectionem tuam admonui, ut eos persequi summopere debeat, atque ad fidem catholicam revocare.
3 Quod si tempus exigit, per te, si autem pro causis aliis non licet, per alios solerter inquire.
4 Pervenit vero ad me esse Hebraeos in possesionibus nostris qui converti ad Deum nullatenus volunt.
5 Sed videtur mihi ut per omnes possessiones in quibus ipsi Hebraei esse noscuntur epistolas transmittere debeas, eis ex me specialiter promittens quod quicunque ad verum Dominum Deum nostrum Iesum Christum ex eis conversus fuerit, onus possessionis eius ex aliqua parte imminuetur.
6 Quod ita quoque fieri volo, ut si quis ex eis conversus fuerit, si solidi pensionem habet, tremissis ei relaxari debeat; si tres vel quatuor, unus solidus relaxetur.
7 Si quid amplius, iam iuxta eumdem modum debet relaxatio fieri, vel certe iuxta quod dilectio tua praevidet, ut et ei qui convertitur onus relevetur, et ecclesiastica utilitas non gravi dispendio prematur.
8 Nec hoc inutiliter facimus, si pro levandis pensionum oneribus eos ad Christi gratiam perducamus, quia etsi ipsi minus fideliter veniunt, hi tamen qui de eis nati fuerint iam fidelius baptizantur.
9 Aut ipsos ergo, aut eorum filios lucramur.
10 Et ideo non est grave quidquid de pensione pro Christo dimittimus.
11 Praeterea ante hoc tempus, Ioanne diacono veniente, mihi tua dilectio aliqua scripsit, quae omnia hora eadem relegens, multos dies interposui, et post multorum dierum moram, tanquam in memoria retinens quae legeram, ad singula respondi.
12 Sed nunc, ut arbitror, unum mihi capitulum excidit, et de eo me suspicor nihil respondisse.
13 Scripseras enim ut mutui solidi rusticis per manus quorumdam debiti conductorum darentur, ne tollentes ab aliis, aut in angariis, aut rerum pretiis gravarentur.
14 Quod capitulum mihi gratissimum fuit.
15 Et siquidem iam scripsi, ea serva quae scripta sunt.
16 Si autem ex eo, ut suspicor, minime aliquid rescripsi commonitione certa, ad dandos solidos pro utilitate rusticorum non debes immorari, quando et res ecclesiastica non perit, et ex ea utilitas rusticorum levatur.
17 Sed et alia si qua sunt, quae utilia esse consideras, omni ambiguitate postposita debes exhibere.
18 (Cf. Ioan. Diac. l. II, n. 43.)